PL 137, col. 518

Epistolae (Adalbero Remensis), J. P. Migne · Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

febrium graviter exagitatus, sincerum affectum
meum circa te, dulcissime frater, explicare non satis
valeo. Hoc tantum significo, impera, obsequemur,
sitque nostra amicitia eadem velle atque eadem
nolle. Et quia inter graves aestus curarum sola philosophia
quasi quoddam remedium esse potest, ubicunque
partes ejus imperfectas habemus, suppleat
industria vestra. Ad praesens autem rescribite tantum
quod deest nobis in primo volumine secundae
editionis Boetii in libro Peri hermenias, hoc est ab
eo loco ubi scriptum est. Non currit vero et non laborat.
Non verbum dico cum significat quidem tempus,
usque ad eum locum ubi dicitur, ipsa quidem secundum
se dicta verba nomina sunt, et significant aliquid
hic praeceptis, idem parte deficientis commentarii.

Beneficii vestri non erimus immemores, fidem
mente conceptam non deseremus, quod voletis pro
viribus exsequemur.
EPISTOLA XLI. AD CONSTANTINUM.
Congratulamur tibi, dulcissime frater, pervasore
atque hoste monasticae religionis, ad multorum salutem
humanis rebus exempto. Insta ergo, et si jam
patrem tua ac fratrum dilectione dignum habes,
habeamus cum et nos praesentem tua opera proxime
in festo beati Remigii, ut affectus noster a Floriacensibus
te faciente paululum abalienatus, te faciente
sit plurimum reconciliatus. Quod si haec omnia
fieri minus possint, liceat nobis et tua tantum

perfrui praesentia, si quid unquam praestitimus
quod placuerit, et si dignaris praestare quod placere
possit.

episcopi devotio exstiterit, quia per hunc
sanctum suum Arnulfum mentem ipsius, ut supra
retulimus, visibili miraculorum illuminatione Dominus
admonuit, ad posteros mittere memorandum,
non indignum judicavimus, ut divinis beneficiis ingrati
esse timeant, et intelligentes quanta per hunc
suae salutis providum pastorem adepti sunt bona,
rependendi vicem animae ipsius in bono se semper
obnoxios esse cognoscant.
Secundo igitur suae ordinationis anno acta sunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.