PL 137, col. 523

Introductio monachorum in monasterium Mosomense (Adalbero Remensis), J. P. Migne

sui, videtur nobis prodire ex insito sibi
timore et amore Dei; unde nos nec juste quimus
obsistere, nec ea quae ad cultum divinae servitutis
pertinere sentimus, debemus ausu temerario pervertere.
Si diminutionis damnum plangitis, ea quae nobis
in recompensatione concambii ad praesens transcribit,
non satis provide attenditis: Si autem favores
ex judicio populi assumitis, cavendum ne
arundo vento agitata [(Matth. XI, 7)] esse velitis. Quod
autem votum mulieris manere debere asseritis, majori
credo misericordia stabit subnixum quod in
usus cedet pauperum et egenorum, sicut scriptum
est: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet
in saeculum saeculi [(Psal. CXI, 8)]
. Cum ergo abundemus
et superabundemus, cavendum nobis est, ne

sub specie pietatis et quasi defendendae rectitudinis
arguamur sceleris, avaritiae et cupiditatis. Ideo rogo
vos, fratres, ut saniori consilio mentes vestrae inclinentur
et acquiescant, ut juxta Apostolum: Omnia
vestra in charitate fiant [(I Cor. XIII, 14)]
.
His et hujusmodi multis atque saluberrimis allocutionibus
fracta et emollita prius exasperantium
cervicositas in gratiam assentiendi redit, et annuit
quaecunque sit episcopi et abbatis voluntas. Hinc
itur ad episcopum, quae fratrum fuerit obauditio
exponitur; licet primum reniti et obsistere voluerint,
tamen ratione victos suam reflexisse intentionem,
et bonae voluntatis ejus non aspernari operationem.
Episcopus benigne accepit, gratias egit,
ordinatisque ex communi consensu opportuni testimonii

optimis in attestando viris, recompensationem
rerum quae ex condicto placuerant per commutationem
dati et accepti episcopus pariter et abbas legaliter
faciunt, et ut cuique quod in praesenti assignabant
determinatum et inconvulsum perseveret,
vadibus juri cedentibus sub astipulatione ratum traditur.
Post ubi omnia quae praeoptaverat episcopus ex
sententia comparavit, iter cum suo comitatu Macerias
castellum, quod tunc frater ejus Godefridus comes
constabilibat arripuit, et illum Tingensis coenobioli
pauperculum abbatem, Lietaldum nomine, quam
celerrime advocat, et sub testibus sanctique Remigii
praeposito, seu aliis bonae fidei viris renarrat quidquid
taxatum fuerat. Quid deinde se obedienter facere

velit privatim mandat, et ut cum suis monachis
navim conscenderet, quam ipse praesul eis imposito
commeatu apparaverat, et cursum non deflecteret
donec prius Mosomum veniret imperat. Quibus ita
dispositis, domnus Adalbero conscensis equis negotium
quod intenderat perfecturus, ad hanc suae sedis
ecclesiam pervenit, et cum honore susceptus est.
Tunc priores ecclesiae appellare coepit, alia pro aliis
quasi dissimulando fingens, deque situ et statu loci
aedificiisque compositis confabulans, si quid in auro
argentoque esset, quod plusculum vel pretiosum ecclesia
seu in pallis, ut in sacerdotalibus indumentis
haberet, se videre velle dixit. Quibus inspectis:
Et haec, inquit, pro se satis, sed non multa sunt;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.