PL 137, col. 98
Vita S. Ethelwoldi (Wolstanus Wintoniensis), J. P. Migne
ad amorem et reverentiam tanti Patris humili devotione
incitaremus. Caeterum non facile nobis occurrit
explicare, quanta vel qualia sanctus Adelwoldus
sustinuerit pro monachorum defensione pericula,
aut quam benigno diligebat affectu studiosos et
obedientes fratres, aut quantum in structura monasterii
elaboraret ecclesiam reparando aliasque domos
aedificando; aut quam pervigil erat in orationibus,
et quam devote hortabatur fratres ad confessionis
remedium, aut quam multa millia animarum
diabolo subtraxerit, easque Deo redditas coelo intulerit.
Sed ex his paucis plura cognosci possunt, quae
a nobis enarrari nequeunt.
CAP. XXXVIII.--
Oportebat namque impleri somnium,
quod sacer Dunstanus ille gloriosus et angelicus
Anglorum gentis archiepiscopus olim de eo se vidisse
perhibebat. Nam cum esset abbas monasterii Glestoniensis,
et sub ejus regimine militaret omnipotentis
Dei famulus Adelwodus, sicut supra narravimus, vidit
in somnis extra dormitorium positus, quasi quamdam
mirae celsitudinis arborem, quae ramos suos expandere
visa est ad orientem et occidentem, septentrionem
et meridiem, super universam Britanniae regionem
vasta longitudine et latitudine extensa. Cujus arboris
rami innumeris erant majoribus atque minoribus
cucullis onusti, ipsa vero arbor in summo cacumine
gestabat unam praegrandem cucullam, quae
manicarum velamento supereminens protegebat caeteras,
et ingenti proceritate supergrediens universas,
ipsum contingebat coelum. Vir autem Domini,
Dunstanus, super tali visione vehementer attonitus,
interrogabat haec sibi demonstrantem canis angelicis
decoratum presbyterum dicens: « Quaeso, venerande
senior, quae est haec robusta et sublimis arbor,
cujus rami longe lateque expansi tam innumerabiles
cucullas sustinere cernuntur. » Cui ille respondit:
« Arbor haec quam vides, abba Dunstane,
situm designat hujus insulae: magna autem cuculla,
quae in hujus arboris summitate erigitur, ipsa est
monachi tui Adelwoldi, quae in hoc monasterio devote
Christo famulatur; reliquae vero cucullae, quibus
hi rami videntur onusti, multitudinem designant
monachorum, qui ejus eruditione sunt instruendi,
et undique in hac regione ad omnipotentis Dei servitium
congregandi; ejusque ducatu perventuri sunt
ad gloriam regni coelorum, et ad societatem cum
Christo regnantium spirituum beatorum. » Quo accepto
responso, vir sanctus evigilat, visionem tacitus
secum considerans, eamque postmodum fideli relatione
fidelibus indicans. Quae succedente tempore
fama vulgante multis innotuit, et tandem ad nostrae
quoque parvitatis notitiam pervenit.
CAP. XXXIX.--
Nec minus et aliud oportebat
impleri somnium, quod ipse vir Dei sanctus Adelwoldus
de se nobis quadam vice referebat, inquiens: