PL 138, col. 1346

Fragmentum Missae Latinae (Auctor incertus), J. P. Migne · De prandio monachorum (Auctor incertus), J. P. Migne

Alia.
Impellit me ministrandi officium hostiam salutarem
offerre pro populi delicto, sed terret conscientia
indebiti sacerdotii, etc. Habetur item in superiori
missa.
Caetera desunt.

in fine canentes alleluia. Et dicit senior orationem,
sic tamen, ut cuncti audiant, et respondeant, amen,
hoc est: tua nos Dne; vel alias sunt multas secundum
tempus. Sedentes autem in sedilia sua faciunt
similiter, sicut et in prandio in die, et si contigerit,
ut nox perveniat coenantibus, et lumen necesse sit
accendere; ille autem frater, qui lumen adportat,
statim cum ingreditur in domum prope seniores
dicit tali voce, ut omnes audiant: lumen Xpi, et
dicunt omnes Deo gratias; et iterum ipse incurvatus
dicit: jube Domne benedicere. Senior autem dicit: in nomine Dni sit;
et respondent omnes, amen, et
sic ponit lumen in locum suum, ut luceat omnibus
in domo. Et si miscere jussum fuerit fratribus, ut
bibant, vadit minister ad ministerium, et tangit digito
suo calicem, et respondent omnes Deo gratias,
et signat, et respondent omnes, amen, et sic bibent
cum benedictione; et si fructum eis Dns dederit,
dicit senior ita orationem: fructus suos Dns omps
benedicat, et respondent omnes, amen. Sic fit de

omnia (omni) administrationem. Cum autem refectio
expleta fuerit, facto signo, ut surgant, ille frater,
qui in quoquina septimanam facit, quando fratres
reficiunt, semper cum aliis ministris ad mensam
seniorum sive fratrum administrat. Cum autem
surgunt a mensa, ille frater curvat se contra oriente
super genua sua, et rogat pro se orare, dicens: Domni orate pro me;
et dicit senior, salvet nos
Dns, ille frater surgens, dicit prolixa voce, Deo gratias.
Statim omnes fratres incipiunt canere, semper
tibi Dne gratias. Ita finitum, dicit Prior cum fratribus: miserator et misericors Deus,
prolixe cum Gloria,
adjungentes et in fine alleluia. Sive: Qui
dat escam omni carni, confitemini Dno coeli, quoniam
bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus, et dicit
sacerdos orationem, hoc est: satiasti nos Dne,
finita respondent omnes, amen, et sic vadunt ad orationem,
et orant, sicut supra scriptum est.
Ille autem septimanarius, qui ingreditur quoquinam,

in die dominica ingreditur, vel egreditur,
juxta id quod in regula sci Benedicti continetur
scriptum. Matutinis finitis statim in oratorio, qui
egreditur, postulat pro se orare dicens: Domni
orate pro me, dicit autem senior: salvum fac servum
tuum; ille vero subsequens dicit cum omnibus fratribus: benedictus es Dne Deus,
hoc usque tercio repetens,
accepta benedictione egreditur. Statim dicit,
qui ingreditur: Deus in adjutorium meum intende,
et ista oratione tertio cum omnibus repetitur, et sic
accepta benedictione, intrat ad serviendum fratribus
suis. Sic et in ecclesia beati Petri apostoli,
presbyter septimanam facit, vel mansionarii, qui
lumen vel ornatum ipsius ecclesiae custodiunt, die
Sabbati ora tercia consignant officia sua ad pares
suos, et sic descendunt, et vadunt in domos suas;
et illi alii cum presbytero vel paris suos (paribus
suis) usque ad alio Sabbato serviunt, et faciunt similiter,
et sic in omnibus officiis honeste, vel ordinabiliter
Deo conservantur.
Et si fortasse ista, quae de multis pauca conscripsimus
(conscripsi) alicui displicuerit, non sit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.