PL 138, col. 1348

De prandio monachorum (Auctor incertus), J. P. Migne

atque custodire videmur; quorum vita, vel mores,
et opera atque meritum longe ab istis, quos modo
memoravimus, quantum coelum a terra, distat, distare
videatur; cum istos praeclaros Confessores
Xpi, quos superius nominavimus, sciamus, frequenter
eos Romam ambulasse, et apud beatos Papatus,
vel Xpianis Imperatoribus colloquium habuisse, vel
si qui a sca Romana sede deviabant, saepe recorrexisse,
apud nos manifestum est. Iniquirant ergo,
qui istos se fatentur habere auctores, volumina,
vel gestas eorum, si sic tenent, et operantur, quomodo
et illi operati sunt, atque tenuerunt, adsentimus
et nos eos cum omni devotione et veneratione.
Si autem non est ita, oportet eos diligenter inquirere,
et imitare, atque custodire, sicut et sca Romana
ecclesia custodit, ut teneant et ipsi unitatem
catholicae fidei, amen: ne dum peregrinas consuetudines
inquirentes, atque sectantes involvantur, vel
excidantur a fide, ne superveniat in illos illud,
quod egregius praedicator praedixit: in novissimis

diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines
se ipsos amantes, et omnem intellectum in
captivitatem redigentes, veritatem autem non loquentes,
nec adquiescentes; et illud; erit enim
tempus, cum sanam doctrinam non substinebunt,
sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus habentes, et a veritate quidem
auditum avertent, ad fabulas autem convertentur;
et illud; testimonium perhibeo illis, quod aemulationem
Dei habeant, sed non secundum scientiam, vel
traditionem, quam acceperunt a nobis; ignorantes
enim Dei scientiam, et suam quaerentes, statuere
justitiae Dei non esse subjectam justitiam suam. Illi
qui sunt, qui statuere? qui veram auctoritatem derelinquunt,
et arbitrio suo vel voluntatem sequuntur;
quod ita Xpianis non expedit facere, sed magis
divinarum Scripturarum cottidie scrutare, et sanctorum
Patrum dogmata investigare, atque imitare,
qui in omnibus semper Domino placuerunt, et hic

in mundo hominibus probati paruerunt, nec e schismaticis
vel contradictoriis adversus scam sedem
Romanae ecclesiae esse demonstrentur, et ne forte
videantur esse ramusculi, quod sunt membra de
illo sigillo septimo, id est septima haeresis, qui ad
extremo surrectura est, adtestante sacra scriptura:
quia prope est pro foribus, quod dicitur ante januis,
quia juxta beati Johannis Apostoli vocem, qui septem
ecclesiis in Apocalypsi scribere a Domino jussus
est, et librum signatum vidit sigillis septem
secundum misterium septem dona Spiritus sancti.
Econtra ex adversa parte septem spiritus nequam
sunt contrarii septem donis Spiritus sancti, et septem
sigillis, septem haereses sunt. Sex enim jam surrexerunt
in mundo de parte orientali contra sca Romana
ecclesia, sed opitulante gratia Xpi omnes
illas haereses fregit sancta sedes beati Petri apostoli,
atque computavit. Adhuc septima restat, et
sic tradunt seniores et sapientes, atque Doctores

scae sedis Romanae ecclesiae, quia de parte ista occidentali,
seu et aquilone surgere habet; et data est
eis potestas tenebrosa, et perdant semetipsos, et
alios in errore ducantur, et quos non potuerunt
seducere per blandimenta, faciunt per fortitudinem
et per tormenta, vel gladium Ecclesiae Dei quaerantur
trucidare, atque extingere. Sed fundamentum
Dei fortiter ac fixum stat, quod in evangelium per
semetipsum Dominus promittere dignatus est dicens
ad beatum Petrum apostolum: Super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt
adversus eam. Fideles autem Romanae sedis
ecclesiae tormentis et tribulationibus adfligi vel mori
quidem possunt, sed superari fides atque credulitas
eorum nullatenus nec frangi potest.
Oremus misericordem Dominum, et instanter
vigilemus, atque sobrii simus, et non dormiamus,
sicut illi, qui spem non habent, ut de ista mala
omni, quae universa orbe superventura sunt in proximo,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.