PL 138, col. 785
Coronatio Ludovici II (Auctor incertus), J. P. Migne · Acta conventus Furonensis (Auctores varii), J. P. Migne
faciat. Pertinaces quoque in tui insectatione et odio
confusione salutari induat. Super te autem sanctificatio
sempiterna effloreat. Amen
Victoriosum te atque triumphatorem de visibilibus
atque invisibilibus hostibus Dominus semper efficiat,
et sancti nominis sui timorem pariter et amorem
continue cordi tuo infundat, et in fide recta ac bonis
operibus perseverabilem reddat, et pace in diebus
tuis concessa, cum corona victoriae ad perpetuum te
regnum perducat. Amen.
Et qui te voluit super populum suum constituere
Conventio quae inter gloriosos reges, Hludowicum
filium Karoli imperatoris, itemque Hludowicum
filium regis Hludowici, in loco qui vocatur Furonis,
Kalendas Novembris, ipsis et communibus fidelibus
ipsorum faventibus et consentientibus, facta est,
anno incarnationis dominicae 879, indictione II, dicente
rege Hludowico filio Karoli:
Sicut inter patrem meum Karolum et patrem vestrum
Hludowicum regnum Hlotharii divisum fuit,
volumus ut ita consistat. Et si aliquis nostrorum
fidelium de regno paris sui ex hoc aliquid purprisum
habet, jussu nostro illud dimittat.
De regno vero quod Hludowicus imperator Italiae
habuit, quia nec dum ex illo aliqua divisio facta est,
quicumque modo illud tenet, ita teneat, donec Domino
volente iterum simul venientes, cum communibus
fidelibus nostris inveniamus et diffiniamus quid
ex hoc melius et justius nobis visum fuerit.
De regno autem Italiae, quia modo nulla ratio esse
potest, omnes sciant, quia partem nostram de illo
regno et requisivimus et requirimus, et Domino
auxiliante requiremus.
CAPITULA. Ista sequenti die statuta sunt.
1.
Ut quia firmitas amicitiae et conjunctionis nostrae
modo, quibusdam praepedientibus causis, esse
non potuit, usque ad illud placitum, quo simul ut
conveniamus statutum habemus, talis enim amicitia
inter nos manebit Domino auxiliante de corde puro
et conscientia bona et fide non ficta, ut nemo suo
pari vitam, regnum aut fideles suos, vel aliquid
quod ad salutem sive prosperitatem ac honorem
regni pertinet, discupiat aut forsconsiliet.
2.
Ut si in cujuscumque nostrum regno pagani
sive pseudochristiani insurrexerint, unusquisque
veraciter suum parem, ubicumque necesse fuerit et
ipse rationabiliter potuerit, aut per semetipsum aut
per suos fideles et consilio et auxilio prout melius
potuerit adjuvet.
3.
Ut si ego vobis superstes fuero, filium vestrum
Hludowicum adhuc parvulum et alios filios vestros
quos vobis Dominus donaverit, ut regnum paternum
hereditario jure quiete tenere possint, et consilio et
auxilio, prout melius potuero, adjuvabo. Si autem
vos mihi superstites fueritis, filios meos Hludowicum