PL 138, col. 788

Acta conventus Furonensis (Auctores varii), J. P. Migne · Electio regis Bosonis (Auctor incertus), J. P. Migne

rectam subterfugerit, omnes in commune, in cujus
regnum venerit, illum persequamur, donec aut ad
rationem perducatur, aut de regno expellatur vel
deleatur.
9.
Volumus, ut hi qui merito proprietatem illorum
in regno nostro perdiderunt, ita judicentur, sicut
temporibus nostrorum antecessorum inventum fuit;
qui vero dicunt injuste se proprietatem illorum perdidisse,
veniant in nostram praesentiam, et sicut justum
est, ita illis judicetur, et sua recipiant.

ambientibus, cordi fuit exhibitus homo,
jamdudum in principatu domni Karoli defensor et
adjutor necessarius: cujus post se filius ejusdem
imperatoris, cernens ejus insignem prudentiam,
amplificare delegerat domnus rex Ludowicus. Ipse
etiam non tantum in Galliis, sed et in Italia cunctis
enituit, ut domnus apostolicus Joannes Romensis,
instar filii complexus, ejusdem sinceritatem multis
praeconiis extulerit, et ad suam tutelam, revertens
ad sedem propriam, delegerit. Ergo nutu Dei, per
suffragia sanctorum, ob instantem necessitatem, et
eam, quam in eo compererunt, expetibilem utilitatem
et prudentissimam atque providentissimam sagacitatem,
communi animo, parique voto, et uno

consensu, clarissimum principem dominum Bosonem,
Christo praeduce, ad hoc regale negotium
petierunt, et unanimiter elegerunt. Qui etsi consideratione
tanti laboris renuerit et abdixerit, oppositis
his quae Dei sunt et ejus ecclesiae, tandem obedienter
colla promittendo submisit. Electus autem Deo statuitur,
preces funduntur, domini nostri Jesu Christi
gratia, quae praecessit in velle, in certo perfecto satis
efficax postulatur. Et ut haec electio praesentibus et
futuris certius innotescat, omnium episcoporum
subscriptio luce clarius indicat. Actum apud Mantalam
publice, anno incarnationis dominicae 879,
Idibus Octobris.
Et subscripserunt episcopi, Ottramnus archiepiscopus
Viennensis, Aurelianus archiepiscopus Lugdunensis,

Teutrannus archiepiscopus Tarantasiensis,
Rotbertus archiepiscopus Aquensis, Radbertus episcopus
Valentiae, Bernarius episcopus Gratianopolitanus,
Helias episcopus Vasionensis, Hemico episcopus
Diensis, Adalbertus episcopus Mauriennae,
Biraco episcopus Wapicensis, Eustorgius episcopus
Tolonensis, Girbaldus episcopus Cabilonensis, Hieronymus
episcopus Lausanensis, Richardus episcopus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.