PL 138, col. 791

Electio regis Bosonis (Auctor incertus), J. P. Migne · Promissio apud Carisiacum (Carlomannus; Ludovicus II Germaniae), J. P. Migne · Capitula in broilo Compendii (Carlomannus), J. P. Migne · Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus), J. P. Migne

juvetis, quam etiam humanis adminiculis et auxiliis
pro posse suffragari mihi certetis. Quod si cui displicet,
et aliter animo tenet, quaeso patenter edicat,
et se nobiscum in nullo decipiat. Simulque precor
per caritatem qua fervetis, ut communi faventes
utilitati, triduanis solemniter precibus dominum

A vobis perdonare petimus, ut unicuique de nobis
et ecclesiis nobis commissis, secundum primum
capitulum quod novissime in Carisiaco domnus
imperator avus vester a se et a Patre vestro servaturum,
consentientibus fidelibus illius ac patris vestri
atque apostolicae sedis legatis, legente Gauzleno,
denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem
atque justitiam conservetis, et defensionem exhibeatis,
sicut rex in suo regno uuicuique et episcopo
et ecclesiae sibi commissae per rectum exhibere
debet, et quemadmodum continetur in scripto quod
in Ferrariorum monasterio coram altare sancti Petri
perdonastis, et manu propria una cum fratre vestro
confirmastis.
Promissio domni Karolomanni regis aa supradictam petitionem.

Haec capitula quae sequuntur, sunt promulgata a
domno glorioso rege Karlomanno anno incarnationis
dominicae 883, VIII Kal. Martias, feria 6, anno regni
sui in Francia primo, in broilo Compendii palatii,
de rapinis.
1.
Communi fidelium nostrorum consilio statutum
habemus, ut rapinam nullus deinceps faciat, aut
facienti consentiat.
2.
Ut rapina quae retro est acta, cum omni diligentia
emendetur, et condignam pro hoc harmiscaram
is qui eam fecit sustineat.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Karlomannus,
gratia Dei rex, omnibus venerabilibus
episcopis, abbatibus, comitibus, judicibus, omnibusque
sanctae Dei ecclesiae et nostris fidelibus. Cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.