PL 138, col. 793

Capitula apud Vernis palatium (Carlomannus), J. P. Migne

statuta sacrorum canonum necnon quaedam capitula
antecessorum nostrorum renovarentur; quia graviter
et moleste ferimus, quod peccatis impedientibus
et malitiis perversorum hominum exuberantibus,
ultra modum vilescunt atque pene adnullata existunt,
praecipue illa quae contra malum rapinae et
depraedationis a sanctis patribus sunt promulgata,
et a christianissimis regibus auctoritate regia confirmata.
Siquidem ita passim longe lateque hoc venenum
diffusum et dispersum est, ut quasi libere jam
male abutantur omnes infecti et corrupti corpore
et anima hoc tam sceleratissimo atque mortifero
morbo, non recogitantes hoc quod Paulus dicit,
immo Deus omnipotens per ipsum: Rapaces regnum
Dei non possidebunt. Neque illud quod alibi Apostolus

ait, quia si nosmetipsos comedimus et consumimus,
id est depraedamur, cito deficiemus. Completur
ergo in nobis, immo per nos, quod omnipotens
Deus per Isaiam prophetam improperat dicens: Unusquisque carnem brachii sui vorabit,
id est, substantiam
fratris sui diripiet. Carnem enim brachii
sui devorat, et sanguinem brachii sui bibit, qui
substantiam proximi sui tollit, unde caro sustentari
debuit. Non est autem mirum, si pagani et exterae
nationes nobis dominantur nobisque bona temporalia
tollunt, dum unusquisque proximo suo per vim
tollit unde vivere debet. Ideo juste convenit nobis
illud quod omnipotens Deus per Isaiam prophetam
minatur dicens: Vae qui praedaris, nonne et ipse
praedaberis? Nos vero praedamur fratres nostros, et

idcirco pagani merito nos nostramque substantiam
depraedantur. Quomodo igitur securi poterimus pergere
contra inimicos sanctae Dei ecclesiae et nostros,
cum rapina pauperis inclusa est in domo nostra?
et non solum domi reclusa est, verum etiam plerumque
evenit, ut pleno ventre rapina in hostem
quidam proficiscantur. Et quomodo poterimus inimicos
nostros devincere, cum sanguis fratrum nostrorum
ab ore nostro distillat, et manus nostrae
plenae sunt sanguine, et brachia pondere miseriarum
et rapinarum gravantur, totaque virtus animi corporisque
debilitatur? Preces nostrae a Deo non
recipiuntur, quia clamores et ploratus altaque
suspiria pauperum et orphanorum, pupillorum
atque viduarum praeoccupant et praeveniunt preces

nostras, quae crudis carnibus fratrum nostrorum
gravatae raucitudinem acceperunt, nullam sonoritatem
virtutum habentes. Et sunt multi qui ex ipsa
rapina videntur eleemosynas facere, non intellegentes,
quod de talibus dicit Esaias: Qui offert Domino de
rapina oblationem, quasi qui mactet filium ante patrem.
Et sunt nonnulli qui de homicidiis, adulteriis,
perjuriis, incendiis consilium et poenitentiam quaerunt,
et malum rapinae pro nihilo ducunt, non intellegentes
quia quot pauperes quis exspoliat et fame
ac nuditate periclitari facit, tot homicidia perpetrat:
quia tunc proximum suum interficit, dum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.