PL 138, col. 868

Missae Gallicanae XI (Auctor incertus), J. P. Migne

eademque in sanctam trinitatem trium personarum
substantiam. coaeterna essent et non discreta concordia.
aequalis potentia. uoluntas unita. ipsa apud
se permanens. ante tempora uniuersa uel saecula
nihil ultra se habens. nihil intra se nesciens. cuncta
supereminens. et se cunctis infundens, loca continens.
et locis excedens. nullius || indigens. et omnia
complens. sermone ineffabilis. uirtute efficax.
etsi uoce non capax solo praecepto potentiae. caelum
terram maria cum suis formis in generibus procreasti.
sed inter reliquas animantium creaturas
et peculiarius in tua laude uiuerint hominem
ad imaginem in similitudinem beatissima trinitatis
condedisti ut conlocatus in suauitate paradyssi
creaturi seruiens, creaturis reliquis imperarit. || et

tibi fedeliter famolando haberit in aliis generibus
dominatum. sed culpa praeuarecatione admissa.
homine proiecto. de uita paradissi successit mors
de poena. peccati. et iacebat in tenebris, tuae lucis.
iussa contemnens. inter hoc nullus erat. qui caeco
lumen ostenderit. postramanuu porregerit.
exoli patriam redderit. sepulto uitae munera reformarit.
tu autem climens et conditor condo- || lens
tuo homini praeualuisse. culpam peccati, ut iacens
potuissit erigi. ad illum inclinata potentia discendisti.
in hoc enim personam unigeniti fili humana
carnis absoluit. et quod omnipotens dedit
per pietatem humilis reformauit formis. igitur digne
proferat. quod indignis praestetit diuinae clementiae.
et deum admirabiliter. uniretur divinitas. et

homini per deo trebuetur aeternitas, cui me.
[( contestatio. )] Dignum et iustum est. uere equum
et iustum est. et sanctum est. nos tibi gratias agere.
domine sancte pater omnipotens aeterne deus.
praecem funde re te confetiri. in tuis laudibus gloriari.
qui omnem uerbum. iubes sapientia.
sapientia disponis uirtutem. confirmas, rationem
dispensas, digne igitur ac iuste. te laudare
quem omnis angeli cumlaudant, et astra mirantur,
maria be- || nedicunt, terra ueneratur. ininferna
suscipiunt, cui cyruphym et seraphym non cessant.
clamare dicentes:
[( post sanctus. )] Benedictus deus et clementi proposito.
pro erudiendis. mortalitatis nostrae facinoribus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.