PL 138, col. 872

Missae Gallicanae XI (Auctor incertus), J. P. Migne

labores miseratus humanos. cruce sui corporis triumfauit,
quid loquar ad tuorum cineres martyrum torqueri
incorporeas potestates, urit hic limus quos
flamma non tangit, torquet fauilla quos ungulae
poena non inuenit. auditur gemitus quorum tormenta
non cernimus, et haec quam magna parui laboris
prae- || mia, infilex uoluptas quod eicit misera caro.
quid sibi inuidet. de caelo se reuocat, et luto reddit.
nec hoc mirum si terra praeponderat. sed quia tu
domine deus pater omnipotens. in tui unigeniti leuatus
corpore caelum nos separare iussisti.
ne quaeso. patiar ui perire, nobis misericordiam
tuam satis sit quod inclusa corpore anima in leges
misera transit alienas generisque poena communi
pro errore unius est persoluta || amiserimus certe

proerogatiuam naturae non amittamus redemptionis
tuae gratiam, mercem igitur domine tuam tibi serua,
quam fili tui dilectissimi tibi corpore conparasti,
nihil huic carni debemus et sanguini jussumque
dominicae redemptionis. ut quemadmodum scriptum
est. simus eius qui a mortuis resurrexit, merito
tibi.
ALIA CONTESTATIO. Dignum et iustum est. aequum
et iustum est, nos tibi gratias agere || sancte pater
omnipotens deus qui quamuis magnitudinis tuae
meritum digno sermone non ualemus attingere,
laudis tamen debitum libentissime confitemur, cujus
nomen inuictum regit caelum, terram maria, et
cum ex te omnia tu in omnibus inueniris, es enim
tam excellens. ut celsa possedeas, tam dignabilis ut

terrena non deseras, sic etiam pius ut nec inferis
desis, namque cum totus semper et ubique sis, clementia
maiestatis tuae, || nota sideribus patefacta
terrenis apud inferos manifestata perclaruit, quia
miseratione qua polles. sic fidem credentium pascis,
ut hoc tam copioso profetarum numerum spiritus
sanctus semper operatus sit, nec discrepans.
alter ab alio sed potius deum unum et dei dona.
omnis profetia consona voce testetur, ut eo sit nobis
manifesta fides. qui abundantius profetarum numero
et testimonio perhibetur. incrementum ma || ius habitura
credulitatis intentio cum conlatis, hinc
et inde fidei membris plenitudo corporis inuenitur.
nec frustra in nobis per saecula nuntiantur, uidelicet

ne inopinantibus accederet caeleste beneficium. et
difficile ignorantia crederet quod statim deberet,
fides inluminata suscipere, traditis itaque legis
ordinibus et inspiratis profetarum uocibus indicia
cucurrerunt, ut cum caelesti beneficio gratularemur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.