PL 139, col. 1026

Gesta episcoporum Tungrensium, Trajectensium et Leodensium (Heregerius Lobiensis

Tolosae facere mentionem, quae ut hucusque
non rueret, sancti Exuperii episcopi merita praestiterunt.
Ipsae Hispaniae jam jamque periturae contremiscunt
recordantes irruptionis Ambricae et quicquit
alii semel passi sunt, illae semper timore
patiuntur. Caetera taceo, ne videar de Dei desperare
clementia. Olim a mari Pontico usque ad Alpes Julias
non erant nostra quae nostra sunt, et per annos
30 fracto Danubii limite, in mediis imperii Romani
regionibus pugnabatur. Aruerunt vetustate lacrimae,
praeter paucos senes omnes in captivitate et obsidione
generati, non desiderabant, quam non noverant, libertatem. ]
Et quia non perit pius pro impio, multos
sanctorum tam clericorum quam monachorum et
sanctimonialium sub hoc contigit occubuisse excidio.

Urbes munitissimae licet longa obsidione evertebantur,
aecclesiae sanctorum exurebantur, altaria jugulatorum
ante ea sacerdotum sanguine profanabantur,
pueri innuptaeque puellae suffocabantur, virgines
Deo dicatae stuprabantur, monachi et clerici ludibrio
et spectaculis exponebantur, et omnibus in
commune diversa mortium facies adhibebatur. Et
quia sic portio populi merita erat nequissimi, usque
ad internetionem gladius seviebat Altissimi. Unde
contigit sanctum Nicasium Remensis urbis episcopum,
sicut et alios multos, cum Eutropia sancta
virgine et sorore, hac Hunorum incursione marmora
aecclesiae imbre preciosi sanguinis cruentasse.
Nec solum nostri hac sunt pena multati, sed etiam

Arrianae defensores haereseos Gothi, qui soli Valenti
augusto et Romanis in Gallia videbantur resistere et
reniti, ab Hunis crudeliter sunt devastati, et Athanaricus
eorum rex pro eo quod multum sanguinem
innoxium catholicorum non timuit effundere, pulsus
a regno meruit exulare. Verum Huni fame compulsi
per avaritiam Maximi a Valente Galliis praefecti,
coacti sunt Romanorum partibus refragari, moxque
iterum Gallias occupare, et urbes et castra cum incolis
crudeli cede vastare.
22. Quod sanctus Servatius Romam adierit si quomodo oratione valeat Galliam ab Hunis liberare.
Quorum adventum sanctus Servatius Tungrensis
aecclesiae episcopus audiens (Gesta S. Servatii, cf. GREGOR.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.