PL 139, col. 103

De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne

Si duae rectae sese invicem altera per alteram
ductae secent, aut quatuor rectos efficiunt angulos,
aut duos exteriores, totidemque interiores ex adverso
sibi invicem aequos reddunt, qui tamen quatuor
rectis angulis sunt aequales, hoc modo:
Duae rectae lineae aequali a se invicem spatio inductione

sua distantes et in infinitum ductae, nunquam
invicem concurrentes paralellae, id est aeque
distantes dicuntur, ita:
Quod si recta linea ab una ad aliam ducta fuerit,
aut rectos angulos quatuor, ubi tangit eas, efficiet,
aut totidem rectis aequos, binos scilicet interiores,
binosque exteriores sibi ex opposito invicem
aequales taliter:
Possent quidem et alia nonnulla de lineis et angulis

inveniri et dici. Sed haec ingredientibus sufficere
putavi.
CAPUT V. His tribus anguli speciebus omnis coagulata consistit figura.
In omnibus ergo, ut dictum est, planis figuris,
quae quidem angulatae sunt, unam vel duas, vel
certe omnes has angulorum species necessario invenis;
unam, ut omnes angulos rectos habeant aut
hebetes omnes, vel omnes acutos; duas, ut alios
angulos rectos habeant, alios acutos, aut alios hebetes,
alios acutos, aut alios rectos, alios hebetes; omnes,
ut et rectus, et hebes et acutus, quod tamen
rarius evenit, ut in una aliqua inveniatur figura.

Quod totum posterius in earum satis formationibus
clarebit. Nunc jam de triangulo, qui in planis figuris
naturaliter primus occurrit, sequens ratio quae
videbuntur aggredi tentabit.
CAPUT VI. De principalitate trianguli.
Triangulus, ut in arithmeticis satis a Boetio declaratum
est, ideo planarum principium existit figurarum,
quia tria primum rectae lineae superficiem
seu latitudinem aliquam possunt includere. Duae
quippe rectae nihil possunt spatii circumdare, atque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.