PL 139, col. 107
De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne
ab hoc in una linea tres mensuras quasi pedes
usque ad g metior, ab eodem in altera linea usque
ad f duo. Si ergo in hac linea inter f et g, quinque
ejusdem longitudinis mensuras invenio, a angulum
rectissimum natura cogente minime dubito; si autem
plus quam quinque, hebetem; si minus, inter
acutos eumdem putari debere certissimum teneo, ut
in subjecta formula patet. Lineae vero rectae, quibus
trigoni seu tetragoni, et aliae quaedam planae figurae
determinantur, his ferme vocabulis designantur.
CAPUT X. Le appellationibus linearum in figuris.
Linea quae in una parte figurae directe et non oblique
jacet, basis nomen accepit, eo quod super ipsam
figura fundata sit. Quae vero in summo quasi in culmine
figurae similiter directim ducitur, coraustus appellatur,
atque jusum [deorsum] a summo directim more
perpendiculi pendens, ubi basi coraustove conjungitur,
rectum angulum efficit, catheti sive perpendicularis
vocabulum suscipit. Illa autem quae, oblique
jusum sive susum deducta, hebetis vel acuti anguli
effectrix videtur, hypotenusa, id est obliqua sive podismus
nominatur.
Ex harum autem linearum mensura, maximeque
catheti et basis seu corausti, quae scilicet longitudinem
latitudinemque figurae determinant, constratam
embadi mensuram, ut superius commemoravimus,
vestigare debemus. Sed quamvis ampligonius
propter angulum majorem a quibusdam praeponatur,
oxygonius vero propter isopleuron, qui et
angulorum et laterum aequalitate gaudet, principalior
putatur. Nos tamen orthogonium cum reliquis suis
tum propter recti anguli principatum, tum quod
ratio ejus apertior certiorque sit, et ab eo ampligonius
oxygoniusque regulas accipere videantur, merito
his anteponendum aestimamus.
CAPUT XI. De Pythagoricis orthogoniis.
Inter omnes diversorum laterum triangulos orthogonius
ille quodammodo speciale privilegium et meritum
habere videtur, qui ab inventore Pythagora Pythagoricus
appellatur; quod quare videatur, in
consequentibus manifestatur. Hic autem talibus laterum
proportionibus continetur, ut basis ad cathetum
sesquitertia, hypotenusa ad basim sesquiquarta,
itemque ad cathetum superbipartiens tertias
sit. Habet quippe cathetus pedes, aliasve minores
vel majores mensuras in eisdem proportionibus, ut
subscripti.
CAPUT XII. Quomodo minutiae addantur figuris.
Quod autem interdum quaedam vel omnia latera
hujusmodi orthogoniorum minutiis admistis solent
propani (neque enim sagacem geometren minutiandi