PL 139, col. 1115

Vita S. Landoaldi (Heregerius Lobiensis), J. P. Migne

accessit, tum omnium ore puer extollitur, tum etiam
res divinitus gesta cum obedientis merito, jubentis
imperio ascribitur. Itaque ex utriusque sanctitate
virtus eadem acta creditur. Operabatur et alia multa
per eorum meritum illic Christus miracula.
CAPUT II. Variae translationes Wintershovii factae.
Quorum rumore Childericus rex, tunc
sedem habens apud Trajectum, tactus compunctione,
sumptus necessarios mittebat ei quotidie.
Sed quadam vice Adrianus quidam, ejusdem beati
viri ad regem internuntius, nimia auri et argenti
pondera deportare creditus, a latronibus est interceptus,
et in medio viae loco Villari martyrium
adeptus. Beatus vero Landoaldus, cursum vitae praesentis

explens, in senectute bona repausationem
indeptus, hominem exuit, bravium coronae perennis
accepit, sepultus in ecclesia quam ipse aedificaverat
et in honore B. Petri per Kalendas Decembris dedicaverat.
Decessit autem quartodecimo Kalendas
Aprilis. Sed et comites peregrinationis ejus supra
denominati, suis, prout Christo libuit, temporibus
ab hac luce evocati, circa eum sunt in eadem
ecclesia tumulati. Solus beatus nomine et merito
Amantius diaconus in eadem cum ipso theca, quia
ejus, ut fama fert, in baptismate filius extiterat,
sepeliri est contentus.
7.
Plurimis deinde elapsis annorum curriculis,
S. Florebertus, tertio loco post S. Lambertum
regens Trajectense vel Leodiense episcopium, audita

illic multitudine signorum, monitus pariter
responsis visionum, eos illinc cum digna reverentia
transtulit, et eorum tumbas pro possibilitate sua
decorari mandavit. Facta est autem haec translatio
Kalend. Decembris, quo et dedicationem ejusdem
ecclesiae supra diximus memoratam. Mansit vero
honor, cultus et reverentia circa sanctorum corpora
quoadusque effera gens Normannorum, sedibus suis
non contenta, totam pene Galliam perturbavit: et
timore eruptionis eorum, ne sanctorum violarentur
busta, terrae sunt a fidelibus remandata.
Haic reposit oni interfuit quidam Frangerus, homo
nostra aetate senissimus, qui et ante infestationem
paganorum novem annis villae ejusdem exstiterat

procurator et villicus. Hildebrandus quoque
presbyter, quem propria manu ante paucos annos
tumulavit Sarabertus aeque presbyter, hujus notitiae
relator fidelissimus, qui et haec, quae praemisimus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.