PL 139, col. 119
De geometria (Gerbertus Auriliacensis), J. P. Migne
CAPUT XIX. Ad altitudinem cum horoscopo metiendam.
Si vis cum horoscopo quamlibet planitiem metiri,
CAPUT XX. Ad metiendum cum horoscopo puteum.
Primo perpendatur diligenter a geometra quatenus
circulatio putei perpendiculo perpensa aequalis
habeatur. Deinde cujus quantitudinis sit ejus diametrum
inquiratur. Invento diametro, stans mensor
super putei labrum despiciat per mediclinium
astrolabii lateris oppositi terminum. Quo viso, numerus
graduum, in quo mediclinium steterit in quadrato,
cum 12 comparetur. Et quo modo se habuerit
numerus graduum in quadrato ad 12, sic se
habebit diametrum ad profunditatem putei et ad
staturam mensoris.
Sint autem gradus, exempli causa, 4 et diametrum
4 pedum. Sicut ergo 4; est ter in 12; sic diametrum
est in profunditate putei et statura mensoris.
Qua statura ablata, quod remanserit, habe
profunditatem putei. Subjiciamus ergo figuram putei
certis litteris insignitam. Sit ergo 4 pedum a c,
hoc est diametrum; sit putei altitudo a b, sit ejus
diametrum a c; sit statura geometrae c d 4 pedum.
Eia constituamus 4 pedum a c, id est diametrum, et
dirigamus intuitum per mediclinium de a d ad b.
Post haec gradus, qui, exempli causa, sunt 4 cum 12,
tripla proportione conferamus, et a c, qui et ipsi 4
sunt ad d e, in eadem comparatione ponamus. Est
igitur 4 pedum a c, 12 pedum d e, 4 pedum a c,
quae est statura metientis. Quibus 4 sublatis, id est d c
de d e, remanent c e octo pedum, quod est altitudo
putei.