PL 139, col. 1501
Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne
reperitur, atque quomodo ipse Sylvester piae
memoriae Romanae Ecclesiae praesul deprecasset
Henricum, qui eo tempore ducatum tenebat Bainariorum,
ut supradictum patriarcham moneret ut ab
infestatione sanctae Parentinae Ecclesiae recederet.
Quod memoratus Henricus facere non potuit, eumque
ad se vocare fecit, sed tempore distulit. Unde
ipse Sylvester papa piae memoriae protestatus est
canonum libros atque legum, in quibus praesentes
capitulos reperit, hoc est in octuagesimo septimo
titulo Africani concilii: « Placet ut quicunque episcopi
plebes quas ad suam cathedr. existimant pertinere,
non ita repetant ut causas suas judicantibus
episcopis agant, sed alio remittere meruerint, sive
volentibus sine non volentibus plebibus detrimentum
patiantur. » Ex mundana etiam lege hoc recte facere
posse cognovit. Nam cum de hoc Justinianus imperator
in octavo libro Institutionum: « Si quis ausus
propriam rem occupavit: si sua est, amittat; si aliena,
ipsam aestimationem rei reddat. » Idcirco tanta
auctoritate sanctorum Patrum atque legum suffultus,
privilegium tibi facere praecepit, et eum paterne
valere commendavit. Hoc ego cognoscens, supradicta
loca, id est Ruvini parochia, et duo castella, et
vallis, privilegii paginam tibi, et, sicut Sylvester
praedecessor noster confirmavit, confirmo, atque in
aeternum valere praecipio. Quod si aliquis patriarcha,
aut episcopus, vel quaelibet magna parvaque
persona contraire, vel tuos successores ultra de supradictis
locis aliquam inconsuetudinem facere praesumpserit,
sit fossus gladio mei anathematis, et, nisi
cito resipuerit, cum Juda Domini mei traditore perpetualiter
gemat.
Scriptum per manus Benedicti gratia Dei notarii
regionarii et scrinarii S. Romanae Ecclesiae, mense
Martio ind. octava.
Bene valete.
II. Sergii IV, papae litterae, quibus Vediano cuidam castrum Scuriense titulo emphyteusis concedit. [(Anno 1010.)] [MURATORI, Antiq. Ital., I, 941.]
SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto
filio VEDIANO, Scuriensis castri domino, salutem et
apostolicam benedictionem.
Manifestum est castrum quod Scuria dicitur temporibus
beatae memoriae praedecessoris nostri papae
Silvestri, ut etiam nunc vestra relatione comperimus,
regia munificentia quondam per manus ejusdem
beato Petro fuisse collatum, et a te nunc per
innovationem sub censu annuo decem solidorum
Raimundensis monetae oblatum. Nos itaque, eamdem
suscipientes oblationem, quoniam id esse tuae
voluntatis agnovimus, tibi a manu beatitudinis
nostrae cum magna devotione suscipienti, et omni
posteritati tuae castrum Scuriae cum omnibus pertinenciis
et possessionibus ejus in perpetuum habere
concedimus, et idem protectione sedis apostolicae
communimus. Statuimus enim ut nulli omnino ecclesiasticae