PL 139, col. 1504

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

SERGIUS episcopus, servus servorum Dei, OLIVAE
religioso abbati Sancti Michaelis archangeli, Sanctique
Germani confessoris Christi, quod est situm in
valle Confluente juxta fluvium Literani, in locum
quem vocant Cuxanus, tibi tecumque manentibus,
et per te tuis illorumque successoribus, salus et pax,
et apostolica benedictio quoad nundus permanet.
Amen.
Cum constet Dominum Deum nostrum honorem
sanctae universalis Ecclesiae incessanter a propagatoribus

beatae fidei augmentare, necesse est ab illo
totius jure regiminis eis concedere censura justi moderaminis
liberalitatem, malorumque procul ab ea
pellere pervasionem. Quocirca quoniam convenit
apostolicae pietati benigna petentibus succurrere
compassione, ideo nos tuis justis (etenim sicut sunt
nobis adjudicatae, nam juste fiunt) annuentes precibus,
omnes proprietates sive possessiones ipsius loci,
fines vel limites cum adjacentiis praecipuorum praediorum,
cum omnibus ecclesiis, parochiis, villis,
fundis casis, casalibus, terris, campis, pratis,
pascuis, silvis, garricis, areis, torculariis, aquis,
aquarum ductibus, viis, molendinis, molendinariis
cum suis caput aquis, et suis piscatoriis, cultum et

incultum, et quaecunque gloriosissimus archangelus
Michael ex collationibus fidelium in coenobio Coxiano
retinere videtur, nostro confirmamus privilegio.
Concedimus itaque praedicto monasterio, quod in
circuitu ejus habetur, alaudem cum finibus et suis
terminis ex latere uno pergentem per summitatem
Serrae de Bovaria ad Jovum de Clerano, et ad montem
qui dicitur Lavarias, et per Lavarias usque in
Flamidinum, et inde itur in locum vocitatum Stella,
et usque in summitatem montis Canigonis; et a
meridiana fronte montis Canigonis descendit per
Serram pogii Aquiloni ad rupem vulgo nuncupatum
Cherum Clerinti, et descendit per summitatem Serrae
usque ad pogium Parabarii, et usque in rivum Merdarium,
et deducitur usque in fluvium Tede; et

a septentrionali parte venitur in strata publica
quam dicunt Duas Sorores, et per ipsa via publica
usque in Literanum, et inde sub Sancto Felice tenditur
usque in alaudem Sanctae Mariae, et terminatur
in Petrafixa. Deinde tenditur per ipsa comella, ubi
rupes magna, in qua ob dignoscendum terminum
ipsius alaudis a bonae memoriae Seniofredo comite
crux excisa est. Et exinde itur in Bovaria subteriore,
et per summitatem usque in Bovaria superiore.
Alaudem itaque Tauriniani cum ecclesia Sancti
Fructuosi cum decimis et primitiis, et villam cum
omnibus rebus ad se pertinentibus. Simili modo
villam Clerani cum ecclesia Sancti Martini, cum decimis
et primitiis, et alaudem cum finibus et terminis.
Itemque alaudem Avallaneti, et alaudem de Arboca,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.