PL 139, col. 1511

Epistolae et diplomata (Sergius IV), J. P. Migne

alodem qui fuit Rodulphi episcopi, et parochiam
de Vineolas, cum decimis et primitiis, quas Georgius
episcopus concessit sancto Salvatori absque
tributo, sicut in ipsa dote resonat; et alodem ipsum
quem dicunt Campmanandati cum terminis et adjacentiis,
totam videlicet villam. Et in Guausago
alodem qui fuit de Guisallo et Seniofredo cum
ecclesia, cum terminis et adjacentiis. Et alodem qui
fuit de Joanne cum domo, terris et vineis, et ipsum
boscum Libertini. Et in villa Stamariz ipsum alodem
cum terminis, vel adjacentiis. Et in villa
Aenove ipsum alodem, qui fuit de Tellemar, vel de
ejus haeredibus cum terminis, et alodem quem tenet
Petrus presbyter. Et in ipsa Silva, quae dicunt
Guvalosa, cum terminis et adjacentiis. Et in Salton,

alodem cum boscis, quos dedit dictus domnus Oliba,
et boscum qui fuit de Sperandeo et de Ortes, cum
terminis vel adjacentiis. Et alodem de Sasitos, et
ipsos condaminas de Archamala, et alodem de Balbos,
et alodem de Monteliols, et alodem de Guidmondi
cum terris, vineis, silvis, cum ecclesia, et
decimis, et primitiis cum finibus et terminis suis
absque tributo. Alodem vero qui dicitur Salselles
cum ecclesia S. Petri, cum decimis, et primitiis,
cum finibus et terminibus suis absque tributo. In
pago Berguitano locum Brositano alodem sicut in
illorum judicio resonat, et parochia Sanctae Mariae
cum ecclesiis sibi subditis, id est, palatium Rodgarium
et ipsa Pera, cum decimis et primitiis absque
tributo. Ecclesiam S. Vincentii, quae est in Albiols

cum alode et decimis et primitiis. Et in locum qui
dicitur Suburbano alodum cum ecclesiis in villa
quae dicitur Guargalam. In locum qui dicitur Pontus,
alodem cum ecclesiis, quas dedit Guifredus comes
Sanctae Mariae ut alium alodem de Gargalam cum
ecclesiis et decimis, et primitiis et terminis, et alodem
de Nabars cum terminibus, et alodem de Nureo,
et alodem de Montesclau, et alodes Torrentis profundi,
et alodes de Folcunaria, et alodes ad calcem
de castro Balzarens, et alodes de Begua, et de Anzano,
et alodes dela Doixosa, qui fuerunt Bonifilii,
et Lobatoni, vel de caeteris. Et ipsam vallem Marles
cum villas et molendinos, et ecclesiam Sanctae Mariae
cum decimis et primitiis, et alodibus cum
suis terminis vel adjacentiis. Et alodes de Gaminacos,

et ecclesia de Monte Clauso, et alodes de
Benemide, et alodes de Serra, qui fuit Delanti, et
alodes de Spurigia, et de Callers, et ipsae valles de
Boscedano cum villis, vel illorum terminos, et alodes
de Palam. In civitate Minorissa alodem, id est
casas, terras, vineas et alodes qui fuerunt de aliis
hominibus. In Monte Serrato alodem cum ecclesia
Sancti Petri, et Sancti Martini, et in cacumine Montis
Serrati ecclesiam Sanctae Mariae et Sancti Asiseli,
cum terris, et vineis, et molendinis, et silvis, atque
garricis, et alodem qui dicitur Evelosa cum terris,
vineis, molendinis, silvis, atque garricis; et in civitate
Barchinona casas, cum curtibus, puteis,
hortis, terris, vineis, quae sunt infra civitatem et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.