PL 139, col. 288

Carmina I (Sylvester II), J. P. Migne · Acta (Concilium Remense; Auctor incertus (Gerbertus Auriliacensis)), J. P. Migne

Caesar Lothari praetendis luce secunda,
Terrifici Martis quod eras conspectus in astro.
III. Epitaphium ducis Friderici. [Ibid.
Francorum placito nomen tulit hic Friderici:
Quem proavi fudere duces a sanguine regum,
Officio meritisque parem sopor ultimus hausit.
Mercurii cum celsa domus tibi, Phoebe, pateret.
IV. Epitaphium Adalberti Scholastici. [Ibid.]
Edite nobilibus studium rationis adepte,
Dicit Adalbertum te Belgica flore juventae,
Stare diu non passa, tulit fortuna recursus,
Bis senas Februi cum produxisset Apollo.
V. Epitaphium Ottonis imperatoris. [Ibid.]
Cujus ad imperium tremuere duces, tulit hostis
Quem dominum populique suum novere parentem,
Otto decus divum, Caesar charissime, nobis,
mmeritis rapuit te lux septena decembris.

ut quaedam ad verbum ex alia in aliam transferantur
linguam; in quibusdam autem sententiarum
gravitas et eloquii dignitas dicendi genere conformentur
; porro in aliis una dictio occasionem faciat,
et abdita investigari, et in lucem ipsos affectus manifeste
proferri. Quae etsi ad plenum assequi non
potuero, his tamen modis doctissimorum hominum
sententias conabor interpretari. Sed earum amplificationes,
digressiones, etsi qua ejusmodi sunt,
quodam studio refringam, ne odio quarumdam personarum
potissimumque Arnulfi proditoris moveri
videar, quasi ex ejus legitima depositione Remense
episcopium legitime sortitus videri appetam. Alterius
erit hoc operis aliisque implicitum questionibus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.