PL 139, col. 350

Acta (Concilium Causeiense; Auctor incertus (Gerbertus Auriliacensis)), J. P. Mi

electos; quod ipse subinfert: quia tu reddes unicuique
juxta opera sua [(Ibid. 13)] , id est juxta hoc quod est,
inquit, non juxta id quod non est, dicente propheta: Ve his qui dicunt bonum malum et malum bonum,
ponentes lucem tenebras et tenebras lucem
[(Isai. V, 20)] .
Si ergo beatorum pontificum, Gregorii, Leonis,
Zosimi, decreta itemque Africana concilia rata
habenda sunt, vituperandi ac penitus sunt contempnendi,
qui Arnulfum irregulariter dejectum inmurmurant,
nostramque simplicitatem apud apostolicam
sedem insimulant, quasi eum pro sua innocentia
sedem apostolicam appellantem deposuerimus, cum
ipse potius ad electos a se ipse judices confugerit,
atque ab eis post confessionem modum poenitendi
postulaverit. Quod imponit finem litibus jure Africani

concilii.
Epilogus. - Nunc ad te qui vices domni Johannis
papae in hac synodo retines, abba Leo, recurrimus,
et si qua te pietatis viscera movent, admonemus, ut
pacis exturbatores auctoritate apostolica conquiescere
facias. Neque enim zelo Dei aut fraterna caritate
commoniti pro Arnulfi restauratione satagunt, quem
Dei et universalis ecclesiae juditio in perpetuum
sacerdotali officio exutum esse sciunt; sed novitate
rerumque permutatione delectati, sanctam et
apostolicam ecclesiam contra nos incitant, ut dum
non erit qui audeat contradicere, impune liceat eis
peccare. Quod quantam Romanae ecclesiae pariat
invidiam, tua sanctitas recognoscit. Neque enim
juditia populi ita retusa sunt, ut interdum quid sit
equius et justius non intellegant. Cui rei dum a

quibuslibet episcopis inconsulte resistitur, sacerdotii
gravitas et dignitas nostro vitio dispicitur. Jungatur
nobis per te beati Petri apostolatus, redintegretur
per te jam scissum rete ecclesiae, ut dum re bene
gesta Romam redieris, spe, voto ac desiderio a
Galliarum episcopis iterum revoceris.
Explicit concilium Causeium.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.