PL 139, col. 394

Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne

quae proprio indigeant volumine. Nos interim aliqua,
futuris profutura saeculis, succinctim nostris inserimus
chartis. Nempe post elucidatos, ut praelibavimus,
dialecticos syllogismos, post exaratas computi
calculationes, post solis ac lunae viarum declaratas
dimensiones, in divinas quoque animum intendit
Scripturas; assumptisque ex plurimorum
Patrum auctoritatibus sententiis, velut prudentissima
apis, variis favos componens floribus, mellitum defloravit
opus. Quod licet ad praesens non reperiatur,
partim nostrorum negligentia, partim extraneorum
subtractum cupiditate, certum tamen est
idcirco eum excerpsisse quo haberet ad manum
defensiones contra pontificem ecclesiae Aurelianensis,
non recta quaedam ab eo exigentem.
CAP. VIII.
Arnulfus episcopus ipsi infestus. Abbonis
liber apologeticus ad reges. --Denique cum idem
vir Domini paratus esset, juxta apostoli praeceptum,
subdi etiam omni humanae creaturae propter Deum [(I Petr. II, 13)] ,
intelligens tamen loco quem regebat
postmodum posse officere, si ei modos subjectionis
quos requirebat ad ipsius libitum dependeret,
id facere in omni sua recusavit vita. Unde
idem pontifex, Arnulfus nomine, animadvertens nec
ratione nec divinarum legum [verbis] eum posse convinci,
altercatione manifestum se ei ostendit inimicum.
Qua de re actum est ut satellites memorati pontificis
eumdem virum Dei, Turonis ad festivitatem sancti
Martini properantem, noctanter aggressi gravibus
afficerent contumeliis, quibusdam obsequii illius

hominibus ad necem usque vulneratis. Quam rem
praefatus antistes, cum in reliquis actibus suis honestis
semper se demonstraret pollere moribus, nequaquam,
ut par erat, indigne tulit; verum, propter vulgi
famam, aliquos eorum qui hoc perpetraverant scelus,
quasi pro satisfactione, ut virgis caederentur,
ante eum adduxit. Sed Dei servus, perpendens haec
non recta fieri intentione, simulque memor Domini
per Scripturam dicentis: Mihi vindictam, et ego retribuam [(Rom. II, 22)]
,
quae offerebantur accipere
noluit, et, quia vindictam sumere per semet distulit,
ut a Domino vindicaretur emeruit. Etenim quosdam
ex ipsis morte subita interceptos in lectulis suis
repertos mortuos, alios in rabiem esse versos fama
vulgante didicimus. Enimvero, quia difficile est in

prosperis invidia carere, a quibusdam aliis praesulibus,
necnon nostri ordinis viris, videlicet monachis,
quos nunc nominibus propriis designare supervacuum
fore credimus, aemulo lacerabatur dente.
Quapropter ad dominos rerum, inclytos scilicet
Franciae reges, Hugonem ac ejus filium Rotbertum,
a quibus, pro summae aequitatis ac veritatis tramite
quem ipse Dei famulus inoffense diligens tenebat,
quam maxime amabatur. Apologeticum scripsit librum,
cujus hoc existit exordium:
« Saepe contingit ut, dum nimius insurgentium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.