PL 139, col. 403

Vita S. Abbonis (Aimoinus Floriacensis), J. P. Migne

subsidium, verum etiam in hoc monasterio missae
prohibentur celebrari, sepeliri etiam ibidem mortuos
interdicis. Quod si ita est, a tali vos hortamur inhumanitate
suspendi, et sepeliri ibidem mortuos vel
celebrari missas nulla ulterius habita contradictione
permittas, ne denuo querelam de his quae dicta sunt
praedictus vir venerabilis deponere compellatur. » Verum
de his satis dictum; nunc coeptae narrationis
ordo repetatur.
Regressus itaque honorabilis Abbo ad regem a
quo missus fuerat, cuncta pro quibus ierat perfecta
nuntiat. Arnulfum Remensem custodia exemptum
pontificatui restituit; pallium illi a domno papa
directum reddidit. Post haec, per internuntios, ipsi
venerabili apostolico domno Gregorio amicabiles

plenasque reverentiae dirigit litteras, in quibus innotescit
se cuncta uti jusserat perfecisse. Quarum
istud est exordium: « Domino semper in Christo
venerabili, sanctae Romanae et apostolicae sedis praesuli,
ac ideo universalis Ecclesiae doctori, suus ille,
Abbo Floriacensium rector, in Christo salutem.
Saepius contingit ut puritas integrae veritatis vacillet
sententia malefidi interpretis. Quod ego, venerabilis
pater, cavens, vestri animi sensa fideliter simpliciterque,
ut praecepistis, deprompsi, nec animositatem
regis perhorrui, dum fidem, quam vobis promiseram,
ex asse servavi, quandoquidem nihil addidi, nihil
minui, nihil immutavi, nihil reliqui. Horum omnium
ipse Arnulfus, e custodia liberatus et absolutus,
testis est; cui vestrum pallium eo tenore obtuli

quomodo illud acceperam ex sanctis manibus vestris. »
Meminit et in fine earum planetae ab ipso
sibi datae, ita inquiens: « Nam, liberalitatis vestrae
memor, ut servus Domino gratias refero, qui inter
missarum solemnia, munere vestro usus planeta,
vestri nullo modo oblivisci valeo in meis oblationibus.
Caeterum vobis semper parere decrevi, cujus apostolatum
Deus custodiat in aeterna pace. »
CAP. XIII.
Abbonis epistolae et scripta quaedam. --Ottoni
quoque imperatori epistolam versibus conscripsit
hexametris, nullis sapientum istius temporis
comparandam carminibus, e Porphyriano utique
sibi codice exemplar sumens, hunc versum, materiam
et quasi fundamentum totius constituit operis.
Otto, valens Caesar, nostro tu cede cothurno.
Is nempe versus in eadem desinit littera qua etiam
incipit; sicque fit ut ipse principia versuum omnium
finemque tenens, per medium quoque epistolae erectus,
itemque in transversum in modum crucis
incedat, ipse nihilominus clausula carminis fieret.
Atque hoc modo contingit ut et ipse sexies diversis
modis legatur, et quatuor quadrangulos in epistola

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.