PL 14, col. 28

Vita Sancti Ambrosii (Paulinus Mediolanensis), J. P. Migne

initium sumam, ut gratia viri ab incunabulis quae
fuerit, agnoscatur.
3.
Igitur posito in administratione praefecturae
Galliarum patre ejus Ambrosio, natus est Ambrosius.
Qui infans in area praetorii in cuna positus,
cum dormiret aperto ore, subito examen apum adveniens,
faciem ejus atque ora complevit; ita ut
ingrediendi in os, egrediendique vices frequentarent.
Quae pater, qui propter cum matre vel filia
deambulabat, ne abigerentur ab ancilla, quae curam
nutriendi infantis susceperat, prohibens (sollicita
enim erat ne infanti nocerent) exspectabat patrio
affectu, quo fine illud miraculum clauderetur. At
illae post aliquamdiu evolantes, in tantam aeris
altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime

viderentur. Quo facto territus pater ait: Si
vixerit infantulus iste, aliquid magni erit. Operabatur
enim jam tunc Dominus in servuli sui infantia, ut
impleretur quod dictum est: Favi mellis sermones
boni [(Prov., XVI, 24)]
; illud enim examen apum
scriptorum ipsius nobis generabat favos, qui coelestia
dona annuntiarent, et mentes hominum de terrenis
ad coelum erigerent.
4.
Postea vero cum adolevisset, et esset in urbe
Roma constitutus cum matre vidua et sorore, quae
virginitatem jam fuerat professa, comite alia virgine,
cujus virginis soror Candida, et ipsa ejusdem
professionis, quae nunc Carthagine degit jam anus;
cum videret sacerdotibus a domestica, sorore,
vel matre manus osculari, ipse ludens offerebat

dexteram, dicens et sibi id ab ea fieri oportere,
siquidem episcopum se futurum esse memorabat;
loquebatur enim in illo Spiritus Domini, qui illum
ad sacerdotium nutriebat: illa vero ut adolescentem
et nescientem quid diceret, respuebat.
5.
Sed postquam edoctus liberalibus disciplinis,
ex Urbe egressus est, professusque in auditorio
praefecturae praetorii, ita splendide causas peroravit;
ut eligeretur a viro illustri Probo, tunc praefecto
praetorii, ad consilium tribuendum. Post haec
consularitatis suscepit insignia, ut regeret Liguriam,
Aemiliamque provincias, venitque Mediolanum.
6.
Per idem tempus, mortuo Auxentio Arianae
perfidiae episcopo (qui Dionysio beatae memoriae
confessore ad exsilium destinato, incubabat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.