PL 140, col. 1055

Libri decretorum (Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne

[( Gregor. in suis Moralibus dicit: )] Resurgunt vero
etiam omnes infideles, sed ad tormentum, non ad
judicium. Non enim eorum tunc causa discutitur,
qui ad conspectum districti judicis, jam cum damnatione
suae infidelitatis accedunt. Professionem vero
fidei retinentes, sed professionis opera non habentes,
redarguuntur ut pereant. Qui vero nec fidei
sacramenta tenuerunt, increpationem judicis in extrema
examinatione non audiunt: quia praejudicantur
infidelitatis suae tenebris, ejus quem despexerant
invectione redargui non merentur. Illi saltem verba
judicis audiunt, qui ejus fidei verba tenuerunt: isti
in damnatione sua aeterni judicis nec verba percipiunt,

quia ejus reverentiam nec verbotenus servare
maluerunt. Illi legaliter pereunt, quia sub
lege positi peccaverunt: istis in perditione sua de
lege nihil dicitur, quia nihil legis habere conati
sunt.
CAP. 100.-- Quod omnes homines resurgere debeant.
[( August. dicit: )] Omnium hominum erit resurrectio.
Si omnium erit, ergo omnes moriuntur, ut mors
in Adam data, omnibus ejus filiis dominetur: et
maneat illud privilegium in Domino, quod de eo
specialiter dicitur: Non dabis sanctum tuum videre
corruptionem. Hanc rationem maxima Patrum
turba tradente suscepimus. Verum, quia sunt et
alii aeque catholici, et eruditi viri, qui credunt,

anima in corpore manente, immutandos ad corruptionem
et immortalitatem eos qui in adventu Domini
vivi inveniendi sunt, et hoc eis reputari pro
resurrectione ex mortuis, quod mortalitatem immutatione
deponant non mortem, quolibet quis acquiescat
modo non haereticus, nisi in conventione
haereticus fiat. Sufficit enim in Ecclesiae lege, carnis
resurrectionem credere fieri de morte.
CAP. 101. De eadem re.
[( Item Aug. )] Quod autem dicimus in Symbolo, in
adventu Domini vivos et mortuos judicandos, non
justos tantum ac peccatores judicari, sicut Diodorus
significari putat, sed vivos eos qui in carne inveniendi
sunt dicit. Quia ad hoc morituri creduntur,
vel immutandi, sicut alii volunt: ut suscitati continuo

vel reformati a mortuis, judicentur.
CAP. 102.-- Quod angeli apostatae, et impii homines post tormenta quasi suppliciis expurgati, non justorum societate donentur.
[( Item Aug. )] Post resurrectionem et judicium, non
credamus resurrectionem futuram, quam Origenes
delirat, ut daemones vel impii homines, post tormenta
quasi suppliciis expurgati, vel illi in angelicam
qua creati sunt redeant dignitatem, vel injusti justorum
societate donentur, eo quod hoc divinae conveniat
pietati, ne quid ex rationabilibus pereat creaturis,
sed quolibet modo salventur. Sed nos credamus
ipsi judici omnium et retributori justo, qui dixit:
Ibunt impii in supplicium aeternum, justi autem
in vitam aeternam: ut percipiant fructum operum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.