PL 140, col. 1062

Acta (Concilium in Salegunstat habitum; Burchardus Wormaciensis), J. P. Migne · Quomodo initianda sit synodus (Auctor incertus), J. P. Migne

presbyterorum cuiquam poenitenti carinam dividere
praesumat, si infirmitas non intervenerit.
CAP. 18.-- De illis qui poenitentiam a sacerdotibus accipere nolunt.
Quia multi tanta mentis suae falluntur stultitia, ut
in aliquo capitali crimine inculpati, poenitentiam a
sacerdotibus suis accipere nolunt, in hoc maxime
confisi ut Romam euntibus apostolicus omnia sibi
dimittat peccata: sancto visum est concilio, ut talis
indulgentia illis non prosit, sed prius juxta modum
delicti poenitentiam sibi datam a suis sacerdotibus
adimpleant, et tunc Romam ire si velint, ab episcopo
proprio licentiam, et litteras ad apostolicum
ex iisdem rebus deferendas accipiant.
CAP. 19.-- Ut omnis poenitens dum carinam suam jejunat, de loco ad locum non migret.

Decretum est etiam in eodem concilio, ut omnis
poenitens dum carinam suam jejunat, de loco in locum
non migret, sed ibi permaneat ubi suam acceperit
poenitentiam, ut proprius sacerdos sibi praebeat
testimonium: si autem sibi propter hostiles insidias
jejunare non poterit, suus sacerdos cum confratrum
suorum alicui, ubi pacifice possit jejunare, diligentissime
commendet.
CAP. 20.-- Ut nullus presbyter quemquam poenitentem in ecclesiam introducat.
In eodem quoque concilio decretum est ut nullus
presbyterorum quemquam nisi jussu episcopi ecclesiam
introducere praesumat, cui pro aliquo delicto
illam ingredi non liceat.

thuribulo, et cum ceroferariis duobus, legat Evangelium:
Cum esset sero die illo una Sabbatorum et fores
essent clausae.
Deinde dicat pontifex vel ejus vicarius:
Sancta Maria, et omnes sancti, et electi Dei, intercedite
pro nobis peccatoribus ad Dominum Deum
nostrum, ut mereamur ab eo adjuvari, et protegi,
et sanari. Qui vivit et regnat in saecula.
Postmodum duabus vicibus dicat:
Deus, in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.
Tunc tertio iterum dicat:
Deus, in adjutorium meum intende.
Clero respondente:
Domine, ad adjuvandum me festina, cum Gloria
Patri, et Kyrie eleison, et Pater noster, cum precibus
istis:
Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum.
Adjuva nos, Deus, salutaris noster.
Esto nobis, Domine, turris fortitudinis.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.