PL 140, col. 1065
Quomodo initianda sit synodus (Auctor incertus), J. P. Migne
Domine, exaudi orationem meam.
Domine Deus virtutum, converte nos.
Dominus vobiscum.
Oremus. Deus regnorum omnium, et Christiani
maxime protector imperii, da servo tuo regi nostro
triumphum virtutis tuae scienter excolere, ut qui tua
constitutione est princeps, tuo semper munere sit
potens. Per.
Oremus. Praetende, Domine, famulis tuis dexteram
coelestis auxilii, ut toto corde perquirant, et quae
digne postulant, consequi mereantur. Per.
Deinde pro infirmis, et pro salute totius Ecclesiae
istos psalmos decantent:
Beatus qui intelligit.
Dominus refugium.
Domine Deus salutis meae.
Cum Kyrie eleison et Pater noster, cum precibus
istis:
Castigans castigavit eos Dominus.
Nihil proficiat inimicus in eis.
Exsurge, Domine, adjuva nos.
Domine, exaudi orationem meam.
Dominus vobiscum.
Oremus. Deus infirmitatis humanae singulare praesidium,
auxilii tui super infirmos famulos et famulas
tuas ostende virtutem, ut ope misericordiae
tuae adjuti, Ecclesiae tuae sanctae repraesentari mereantur.
Per.
Postea legatur a diacono homilia Gregorii, incipiente
versu isto:
Messis quidem multa, usque patres esse minime
recognoscunt.
Tunc si clerici querelam non habent conferendam,
laici intromittantur: illis etiam audientibus, lectio Nicaeni
Concilii recitetur.
Judices, non nisi jejuni leges et judicia discernant.
Quisquis ex laicis habeat querelam proferat. Et
synodus secundae diei sic solvatur.
Tertia die cum episcopus, aut ejus vicarius ut in
caeteris diebus synodum ingreditur, dicat:
Dominus vobiscum.
Oremus. Protege, Domine, quaesumus, nos famulos
tuos subsidiis mentis et corporis, et spiritalibus
enutriens alimentis, propitius redde securos ab hostibus
universis. Per Dominum nostrum Jesum Christum.
Et post hoc legatur Evangelium:
Circuibat Jesus civitates, et castella.
Deinde pro fidelibus defunctis istos psalmos decantent: