PL 140, col. 220
Bulla de canonizatione S. Cunegundis (Innocentius III), J. P. Migne
multis coruscat miraculis, ut ejus sanctitas certis
indiciis comprobetur. licet enim ad hoc ut aliquis
sanctus sit apud Deum in Ecclesia triumphante, sola
sufficiat finalis perseverantia, testante Veritate, quae
dicit: Quoniam qui perseveraverit usque in finem hic
salvus erit [(Matth. X, 22)]
; et iterum: Esto fidelis
usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae [(Apoc.
II, 10)]
; ad hoc tamen ut ipse sanctus apud homines
habeatur in Ecclesia militante, duo sunt necessaria,
virtus morum, et virtus signorum, videlicet merita
et miracula, ut et haec et illa sibi invicem contestentur.
Non enim aut merita sine miraculis, aut miracula
sine meritis plene sufficiunt ad perhibendum
inter homines testimonium sanctitati: cum interdum
angelus Satanae transfiguret se in angelum lucis, et
quidam opera sua faciant ut ab hominibus videantur.
Sed et magi Pharaonis olim signa fecerunt, et
Antichristus tandem prodigia operabitur, ut, si fieri
posset, in errores etiam inducantur electi. Verum
cum et merita sana praecedunt, et clara succedunt
miracula, certum praebent indicium sanctitatis, ut
nos ad ipsius venerationem inducant quem Deus et
meritis praecedentibus, et miraculis subsequentibus
exhibet venerandum. Quae duo ex verbis evangelistae
plenius colliguntur, qui de apostolis loquens aiebat: Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino
cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis [(Marc. XVI, 20)]
.
Sane cum ad audientiam bonae memoriae Coelestini
papae, praedecessoris mei, merita et miracula
praefatae imperatricis, vobis referentibus pervenissent,
ut ipse de illis notitiam conciperet, certiorem,
inquisitionem eorum venerabilibus fratribus