PL 140, col. 396

Vita S. Bernwardi (Thangmarus Hildesheimensis), J. P. Migne

discendo mirifice proficeret, et tamen ad cuncta
foris obeunda liberalissimo negocio ejus ingenium
feriaret. Et cum alii regi puero adulando obsequerentur,
adeo ut ludicra et quae tenera aetas poscebat
illi persuaderent, imperatrix etiam, verita affectum
filii sibi praeripi, in ejusmodi favore in tantum emollita
esset, ut ad omnia quae puerilis aetas illum impelleret
ipsa gratissimo affectu consentiret, hic
solus tanta arte institit, ut a non faciendis metu
illum prohiberet, et tamen plenissimo affectu ejus
animum sibi colligaret.
3.
Interea domna Theuphanu imperatrix apud
Neomagum maximo dolore totius regni rebus excessit
[( an. 991, Jun. 16)] . Unde domnus rex utroque
parente desertus, totum se regendum in stationem

fidissimi magistri contulit. Hujus consilio examinabat
quodcumque alii adulando persuadebant; quia,
quamvis in puerilibus auspiciis ociaretur, altiori
tamen industria quorundam simulationes praevidebat.
Praecipua itaque familiaritate magistrum suum
amplectebatur, nec ab ullo inferius tractabatur,
quem universali virtutum decore respersum venerabatur.
4.
Per idem tempus venerabili episcopo Gerdago
decedente [( an. 993, Jan. 15)] , hic religiosus juvenis
Bernwardus votis omnium ad pontificatum eligitur.
Et cum plerique nobiles clerici palatina militia diu
certantes missionem optarent, consensus tamen
omnium in hunc Deo electum juvenem concordabat.
Communi igitur electione sanctae Hildenesheimensi

aecclesiae ordinatur episcopus a Willegiso
archiepiscopo [(Ann. Hild. an. 993)] , anno Dominicae
incarnationis nongentesimo nonagesimo tercio, indictione
sexta, octava decima Kal. Februarii.
5.
Adeptus itaque pontificatum, quanta continentia
juvenile corpus ad virtutum culmen coegerit,
dici non potest, modum in cunctis agendis praecipue
amplectens, juxta illud viri sapientis [(TER. Andr.
I, I, 34)] : Ne quid nimis. Morum quoque gravitate
mirifice senes ipsos superabat, adeo ut subditos severitatis
censura ad agenda in plerisque institueret.
Frugalitatem vero in appetendis ciborum deliciis
in eo laudare vix ullus sufficit; potum tanto moderamine
temperabat, ut post coenam antequam stratum
pergeret, nisi familiarium vel hospitum praesentia

coactus, semel tantum biberet, saepius quoque
penitus abstineret. Stratis vero compositus, lectioni
interdum circa galli cantum intendebat, saepe sumnum
interrumpens, furtivae orationi, donec clerici
ad matutinos ymnos consurgerent, vacabat, ymnisque
expletis, multociens psalmodiam in diurnum
usque crepusculum extendebat; deinde aliquantulum
pausans corpusculum recreabat, donec item
diluculo canonicum cursum primae horae in aecclesia
persolvebat. Quo expleto, quasi regulariter sub

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.