PL 140, col. 399
Vita S. Bernwardi (Thangmarus Hildesheimensis), J. P. Migne
excursus, quocumque suae fraudis insidias
intentarent, praesidium munitissimum instituit, fossisque
aquarumque meatibus per rivum influentibus
tutissimum reddidit, copias quoque militum victu et
armis caeterisque necessariis instructas habundantissime
collocavit. Divina itaque gratia periculosissimum
locum Dei populo pacificum fecit et tranquillum,
in tantum ut omni spurcicia diabolicae ac barbaricae
fraudis eliminata, baratrum irruptionis et
hostilis incursionis locum faceret orationis, et oraculum
sancti Lamberti pontificis et martiris Deo consecraret,
atque ab illo die summa pace aecclesiae
Christi reddita, ab omni hostili impetu Dei populus
vivacissimi provisoris industria quietissime feriaret.
Pro his et caeteris beneficiis, quae devotissimo studio
in rem publicam populumque fidelem exercuit, multorum
et maxime principum in se invidiam et indignationem
commovit. Unde et a Magontino archiepiscopo
plura et miseranda, ut in sequentibus plenius
dicemus, apertis inimiciciis perpessus est. Cujus animositatem
patientissime ferens, divina ac regalia
benignissime amministrabat.
8.
Et licet plura copiosissimis impensis ad repellendam
saeviciam barbaricam foris impenderet, dici
tamen non potest, quanta in episcopatu ad usum
suae aecclesiae contulit. In praediis namque tanta congessit,
ut triginta vel plures praecipuos curtiles cum
litorum ac colonorum familiis, clarissimis aedificiis
praenitentes, compararet, cum in aliis innumerabilibus
locis decem mansos vel octo, aut plus aut minus
prout causa acciderat, in possessionem suae aecclesiae
conferret. Antiqua quippe loca ab antecessoribus
suis possessa, quae ille inculta reperit, optimis
aedificiis collustravit, inter quae quaedam elegantiori
scemate albo ac rubro lapide intermiscens, musiva
pictura varia pulcherrimum opus reddidit.
Quid dicam, quo studio vel ambitu sanctum locum
nostrum vel principalem aecclesiam nobilitaverit,
cum se ipsum et cuncta quae habere potuit in ejus
usum impertiri maluerit. Testantur ejus opera,
quae futuro aevo pium illius animi votum apertis locuntur
indiciis. Ecclesiam namque miro studio
decorare ardenter instabat. Unde exquisita ac lucida
picturam tam parietes quam laquearia exornabat,
ut ex veteri novam putares. Fecit et ad sollempnem
processionem in praecipuis festis evangelia auro et
gemmis clarissima, thimiamateria quoque precii et
ponderis magnifici, calices nichilominus plures, et
unum ex onichino, alterum vero cristallinum mira
industria composuit. Adhuc autem unum aureum,
valentem libras viginti publici ponderis, ex purissimo
auro in usum ministerii conflavit. Coronam quoque
argento auroque radiantem mirae magnitudinis
in facie templi suspendit, et alia perplura, quae supersedenda