PL 141, col. 22

Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne

Chilperico recepto, regem eum constituit,
oblitus cunctorum quae in eo fecerat malorum, sed
cum Raenfredo amicitias facere noluit. Rex Chilpericus,
urbe Noviomo veniens, morbo obiit, et
regnavit annis sex. Franci vero Theodericum, filium
Dagoberti junioris, in monasterio Cala enutritum,
super se regem statuunt, consensu Karoli Martelli.
Karolus vero princeps Raenfredum insecutus, Andegavis
civitatem obsedit, et vastata regione eadem,
cum plurimis spoliis reversus est, et major domus
effectus est ipse Karolus Martellus in regno Francorum.
Sequenti anno Andegavis civitatem fortissime
debellans coepit, et, Raenfredo interfecto, reversus
est.
52.
[(An. 732. Fredegar. c. 108)] post: victor Franciam

rediit add.: et extunc omnes coeperunt eum
cognominare Martellum, quia sicut martellus cunctum
ferrum subigit, sic ipse Deo adjuvante cuncta
praelia frangebat.
54.
[(An. 736. Fred. c. 109)] add.: Tunc mortuus est
Theodericus rex, filius Dagoberti minoris, et Karolus
Martellus in ipsa infirmitate sui jussit elevare in
regem Hildericum fratrem Theoderici. Qui vecors
erat, sicut et frater ejus fuerat; sed meliorem illo
non poterant Franci invenire de prole regali . . . . . .
[(An. 741. Fred. c. 110)] . . . eo pacto, ut Romanos
defenderet de Langobardis, qui multa mala in terra
sancti Petri faciebant. Ipse . . . . . .. . . . . ordo sacratissimus paschalis turbatus est per

multas regiones per errorem et ignorantiam calculatorum,
qui bene nesciebant terminum paschalem
reperire, et per multas civitates celebratum est
pascha vel in Marcio vel in Aprili vel in Maio . . . .
Carolus . . . obiit in pace anno septingentesimo
quadragesimo primo ab incarnatione Domini. Et
retro in alio anno dum turbatio fuit de pascha,
debuit esse Dominicus dies resurrectionis Christi
octavo Kalendas Maii, quod fuit in ultimo anno
cicli decemnovenalis, fuitque terminus paschae dominica
Osanna 15 Kal. Maii. Regnavit autem
Karolus annis 25, sed non est vocatus rex, quia
ipse non permittebat se regem vocari, nisi ducem
Francorum, quia pueris regibus deferebat honorem
nominis regalis, Theoderico videlicet et Childerico,

quamvis ineptis, prudentia et sensu carentibus.
Obiit 11 Kal. Novemb., cunctis in gyro
regnis adquisitis, sepultusque est in basilica sancti
Dionisii martiris. Pipinus autem Vetulus pater
ejus regnavit 17 annis in puerorum regum fidelitate.
56.
[(Ann. Laur. a. 749.)] . . Tunc dolentes Franci,
quia non habebant prudentem regem, sed jam per

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.