PL 141, col. 27
Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne
2.
Anno igitur ab incarnatione Domini 768, ipso
anno quo rex Pipinus Pius obiit, duo filii ejus domnus
Carolus et Carlomannus elevati sunt in regnum
uno die simul, id est 7 Idus Octobris, etc., ut Ann.
Lauriss. a. 768 sqq.
[( Ann. Laur. a. 769.)] . . Et inde sumpsit . . .
simulque Launum episcopum ejusdem civitatis, qui
fuerat capellanus domni Pipini regis patris sui,
quem ipse rex Pipinus episcopum fecerat de ipsa
civitate . . .. . . rediit ad Egolisman, ubi postulante Launo
episcopo fecit in monasterio sancti Eparchii auctoritatem
praecepti de terris quae ibi sine contentione
erant, id est super fluvium Tolveram Magnacum,
Vivenacum, Vasnacum, Monterionem, Visacum,
Roliacum, super fluvium Notram Baudidanem villam,
Camilon, Cavannacum, Ulciacum, Roliacum
minorem, Torciacum, Sertis, Tomolatum, super fluvium
Dornoniam Montemvillam, Baciacum, Triacum,
Marlevam. Quod preceptum Bartolomeus
cancellarius ejus scripsit, et ipse domnus rex manu
sua firmavit et de annulo suo sigillavit. Erat eo tempore
in ipso monasterio sancti Eparchii canonicalis
habitus. Inde gloriosus rex Carolus reversus est in
Franciam . . . . .
8.
[( Ann. Laur. a. 787)] . . . . Et reversus est piissimus
rex Karolus et caelebravit Romae pascha cum
domno apostolico. Ecce orta est contentio per dies
festos paschae inter cantores Romanorum et Gallorum.
Dicebant se Galli melius cantare et pulcrius
quam Romani. Dicebant se Romani doctissime
cantilenas aecclesiasticas proferre, sicut docti
fuerant a sancto Gregorio papa; Gallos corrupte
cantare, et cantilenam destruendo dilacerare.
Quae contentio ante domnum regem Karolum pervenit.
Galli vero propter securitatem domni regis
Karoli valde exprobrabant cantoribus Romanis Romani
vero propter auctoritatem magnae doctrinae
eos stultos et rusticos et indoctos velud bruta animalia
adfirmabant, et doctrinam sancti Gregorii
praeferebant rusticitate eorum. Et cum altercatio de
utraque parte finiret, ait domnus piissimus rex
Karolus ad suos cantores: Dicite palam, quis purior
est et quis melior, aut fons vivus aut rivuli ejus longe
decurrentes? Responderunt omnes una voce fontem