PL 141, col. 30
Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne
balsamo et musco et thesauris. Vestitum
est corpus ejus indumentis imperialibus, et sudario
sub diademate facies ejus operta est. Sceptrum
aureum et scutum aureum, quod Leo papa consecraverat,
ante eum posita, et sigillatum est
sepulchrum ejus. Nemo referre potest quantus
pro eo luctus fuerit per universam terram; nam et
a paganis plangebatur quasi pater orbis. Obiit
vero in pace, unctus oleo sancto et viatico munitus,
anno octingentesimo quarto decimo anno incarnationis
Domini, et regnavit gloriosissimus Ludovicus
filius ejus pro eo, regnante domino nostro Jesu
Christo, cui est gloria in secula seculorum. Amen.
LIBER TERTIUS.
4 [( A. L. a. 818.)] . . . Paucis diebus post pascha
judicati sunt conjuratores cum rege Bernardo capitalem
sententiam subire. Rex Bernardus cum impeteretur,
ut oculis privaretur, ense stricto se defendens,
quinque Francorum fortissimos occidit et
ipse vulneribus confossus mortuus est. Alii autem
exorbati fuerunt . . . .
5.
[( A. L. a. 819.)] . . . Imperatori ipsi porrexit
librum valde mirabilem de theologia sanctae crucis
Rabanus Magnentius, monachus doctissimus, magister
Alcuini. Beda enim docuit Simplicium, et Simplicius
Rabanum, qui a transmarinis oris a domno
imperatore Karolo susceptus est, et pontifex in
Francia factus, Alcuinum docuit, et Alcuinus Smaragdum
imbuit, Smaragdus autem docuit Theodulfum
Aurelianensem, Theodulfus vero Heliam Scotigenam
Engolismensem episcopum, Helias autem
Heiricum, Heiricus Remigium et Ucbaldum Calvum
monachos heredes philosophiae reliquit.
6--10.
11.
[( A. L. a. 826.)] . . . Eroldus . . . . baptizatus
est, fuitque filiolus imperatoris de fontibus . . .
dedit ei imperator in filiolatu unum comitatum . . .
12--15.
16.
Anno sequenti (830) Normanni Herio
insulam incendunt mense Junio, et destituta est a
generali monachorum habitatione; ibi fecerat domnus
imperator Karolus monasterium sancti Filiberti