PL 141, col. 308
Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne
tectum, ita non est regnum si desit terra, aut populus,
aut rex. Ubi enim pars deest, totum esse non
potest. Et ubi totum est, partes quoque omnes
esse necesse est. Si ergo perdita una parte, totum
non est, quanto magis omnibus perditis, quod ad
nihilum redactum est. Regnum autem Juda terra
sua caruit, ex quo ipsa terra in manus alienigenarum
venit. Populo caruit, postquam tribus Juda in
omnes nationes dispersa est. Rege vero diu ante
caruerat. Sic regnum Juda omnibus partibus suis
dimissis regnum esse desiit. Est igitur ex tunc
ablatum plane sceptrum de Juda, et declaratum
quia Christus venit. Si ergo constituas, vel mendose
fingas, unum Judaeum, verbi gratia, Mardocheum,
in Babylonia regem vel certe in Samaria, ubi decem
tribus Judaeorum habitabant, habentes proprium
regem, qui dicebatur rex Israel, non erit tamen
rex Juda, sed rex Israel, vel Babyloniae, ad
quos nullum respectum habet prophaetia, quae dicit, Non auferetur sceptrum de Juda.
Rursus regum
Juda causa effectiva erant sacerdotes qui ungebant
eos in reges. Populus autem Judaeorum sacerdotes cum
loco sacrificandi perdidit; regnum igitur ac sceptrum
indubitanter amisit. Ubi enim effectiva causa non est,
effectus qui ex ea nascatur esse nullatenus potest.
II.
Contra errores infidelium aliqua necessaria dicere
volentes, mox a Judaeis incipimus. Ipsi ergo nobis
catholicis in eo se consentire dicunt, quod unum
Dominum colimus omnium creatorem. Dissentiunt
autem in his, quod Trinitatem personarum in unitate
Deitatis non agnoscunt, et quod Christum negant
Deum esse, et quod eum nondum venisse dicunt. Nos
autem ab hac ultima parte contradicere inchoantes
gradatim veniamus ad summam. Christum venisse
probant innumerabilia. De quibus unum est vaticinium
patriarchae Jacob et legislatoris Moysis, qui certum
signum adventus ostenderunt in sceptro regni
Juda, dicentes: Non auferetur sceptrum de Juda et
dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est,
et ipse erit exspectatio gentium [(Gen. XLIX, 10)]
. Hanc
autem prophetiam idcirco duobus viris simul ascribimus,
quia unus illorum protulit, eam alter retulit
ac scribendo corroboravit. At ille qui protulit eam,
id est sanctus patriarcha Jacob, erat tunc advena
et peregrinus in Aegypto cum filiis suis, nihilque
regia dignitas pertinere videbatur ad eos, nisi promissio
tantum perficienda posteris ipsorum ad nos.
Praevidebat tamen ille vir spiritualis tale quoddam
regnum esse futurum de genere suo, quale in Exodo
legimus dicente Domino ad filios ipsius: Si audieritis
vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis
mihi in peculium de cunctis populis. Mea est enim omnis
terra, et vos mihi eritis in regnum sacerdotale [(Exod. XIX, 5)]
.
Sacerdotale igitur regnum praevidebat,
in quo solo sacrificaretur Deo, et tale quod sine
sacerdotio subsistere non posset. Cujus regni locum
commendat Moyses in Deuteronomio dicens: Cave ne
offeras hostiam tuam in omni loco quem videris, sed