PL 141, col. 310

Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne

Mutatio quoque legis Christum venisse demonstrat,
quae facta est ipso veniente, sicut supra dixerat divinus
Isaias his verbis: Erit in novissimis diebus manifestus
mons domus Domini praeparatus in cacumine
montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum
universae gentes et dicent: Venite, ascendamus ad
montem Domini et ad domum Dei Jacob, et annuntiabit
nobis viam salutis, et ingrediemur in ea. Ex
Sion enim prodiet lex, et verbum Domini de Hierusalem [(Isa. II, 2)]
.
Quis autem adeo rudis, ut non intelligat
in his verbis montem elevatum super montes,
Christum esse regem super principes? In hujus
ergo regis adventu videbat propheta legem exituram
esse, non de monte Sina, ad erudiendam unam gentem
sicut prius, sed de monte Sion ad docendas

gentes sicut nunc factum esse videmus. Vetus autem
lex quinquagesimo die post immolationem paschalis
agni data est Moysi, nova lex quinquagesimo
die post occisionem et resurrectionem veri Agni,
sanctis apostolis inspirata est, de qua lege dicit
etiam sanctus Jeremias: Ecce dies veniunt, dicit
Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum
novum, non secundam testamentum quod
constitui patribus, in die qua apprehendi manum
eorum ut educerem eos de terra Aegypti, etc. [(Jer.
VII, 32)] . Quoniam igitur in adventum Christi
novam legem ab ipso ferendam esse prophetae praedixerant,
et ipsa jamdudum prolata est, legislatorem
quoque Christum prius venisse manifestum est.
Sanctissimus quoque Daniel non solum venisse

Christum, verum etiam tempus unctionis et passionis
ejus, et finem sacerdotii perpetuamque desolationem
Judaeorum computando, demonstrat in persona
Gabrielis archangeli, ad se loquentis his verbis: Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum
meum et super urbem sanctam tuam, ut consumatur
praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et
deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna,
et impleatur visio et prophetia, et ungatur sanctus
sanctorum
[(Dan. IX, 24)]
. Et paulo post: Occidetur,
inquit, Christus, et non erit ejus populus qui eum
negaturus est [(Ibid., 26)]
; item paulo post: Et in dimidio
hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et in
templo erit abominatio disolationis, et usque ad consummationem

et finem perseverabit desolatio [(Ibid.,
27)]
. Hujus ergo prophetiae compendium est, quantum
ad praesentem rationem pertinet, quod in hebdomada
septuagesima ungendus et occidendus esset
Christus, et vetus sacerdotium defecturum. Haec
autem hebdomada evolvebatur perpetuaque desolatio
secutura erat, imperante Tiberio successore Aug.,
quando baptizatus et fuerit crucifixus Jesus Dominus.
Ex tunc igitur prophetica veritate non solum venisse
Christum, sed etiam unctum esse constat, et passum,
vetusque sacrificium defecisse desolatione
secuta. Item Christum venisse, et quis esset Christus
indicavit olim forma humilitatis ejus ac passionis
a multis vatibus particulatim descripta, et in
solo Jesu Domino nostro tota simul inventa. Nos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.