PL 141, col. 315

Tractatus contra Judaeos (Fulbertus Carnotensis), J. P. Migne

pontificis sub signaculo clausa nusquam usum ejus
pontificibus permittebat. Hunc ergo perversum morem
tenuit post ipsum Archelatus successor ejus.
Hunc deinceps tenuere Romani praepositi, donec
tandem post passionem Christi destructa Hierosolyma
et dispersa gente Judaeorum, neque civitas illis,
neque rex, neque pontifex, neque populus fuit.
Et ista desolatio jugis facta est usque in hodiernum
diem. Si ergo haec ita sunt, imo quia ita sunt,
quod ex prophetia concluseramus, per historiam
consequenter approbavimus, id est, ex tempore
quo regimen de Juda ablatum est et princeps de
femore ejus, venisse Messiam. Nunc si habent Judaei
quid contra murmurent, audiatur.
Hic solent autem trifariam verba dare contra rationem

istam quidam ex eis Judaei. « Primum non
credimus, inquiunt, venisse Christum, quia virgam
regiminis Juda non putamus ablatum. Sunt enim in
multis regionibus Judaei locupletes et ingeniosi qui
regant strenue familias suas, et quia tales rectores
adhuc esse videmus, dicimus nondum esse ablatum
sceptrum de Juda, neque venisse Christum adhuc. »
Potest eos quivis jocosa urbanitate deludere, simulque
ratione confutare hoc modo: O Judaei, felices
infortunio! si est verum quod dicitis, nunquid non
ille vos copiose mireve beavit, qui vos pessundedit
atque dissipavit, si, cum in patria unum regem amiseritis,
nunc in exsilio tam multa regum millia vel
invenistis vel recuperastis? Sed nullus eorum chrismate

legali vel spirituali unctus est, nullum populus
sequitur, nec ipse populo praeest, quapropter nullus
eorum neque rex neque pontifex, propheta neque
dux tribus Judae vel est vel certe appellari potest.
Unde enim causae effectivae desunt, ibi effectus illarum
esse minime possunt. O igitur dolor vel risus
contra stultam atque infelicem sortem partis Judaeorum,
qui, cum insolenter et inconfesse regimen
suum putant in turbam mittere, et applaudere sibi
de multitudine regum, nullum rectorem penitus
comprobantur habere! Sufficere possit ista ratio
quam diximus, ad confutationem primae partis. Sed
quia bonae causae satis nobis rationes abundant, non
pigeat illos iterato per impossibile oppugnare, hoc
modo: Prophetia de qua nunc agimus, aut respicit

ad tales reges, id est rusticos sive privatos, aut minime.
At si respicit, et propter illorum praesentem
existentiam in hac vita, constat inter vos nondum
venisse Christum, propterea idem constabit nunquam
esse venturum, donec omnes ita deleti sint ut
nullus eorum sit in mundo qui regat familiam suam.
Hoc autem quando erit? nisi in consummatione saeculi,
cum, defunctis omnibus, nullus erit jam neque
poenitentiae neque veniae locus: et quid putabimus
ut tunc veniat Messias, nisi mortuos sepelire? Haeccine
ergo erit exspectatio gentium? itane praemissa
prophetia redigetur ad nihilum? Absit! impossibile
est enim mentiri Deum qui repromisit certo termino
ante finem saeculi Christum suum ad salvandum genus
humanum mittere. Falsi sunt igitur illi, qui dicunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.