PL 141, col. 38
Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne
Normannorum habuit. Et quia pugnator fortissimus
erat, a rege Odone valde honorabatur [( an.
892)] . Et dum regalem aulam assiduaretur, veneno
necatus, in extremis sancto Geraldo ibi tunc
presenti parvulum filium suum Eblum commisit tutandum.
Ademarus autem, filius Emenonis, Santia
in conjugio copulata, Alduino et Willelmo
familiarissimus existens, honore eorum acsi frater
potiri videbatur. Qui a rege Odone vocatus ad palatium,
provectus est Pictavis comes. Regressusque
a palatio sanctus Geraldus, clam subductum filium
Rannulfi a Pictavis Willelmo, duci Aquitaniae comiti
Arvernis, credidit nutriendum, cui propinquus erat.
Eo tempore ipse Willelmus, cum non haberet prolem,
Cluniacum monasterium in fundo proprio, quod est
in Burgundia, noviter fecit [( an. 910)] . Qui cum sororem
suam in matrimonio desideraret conjungere
sancto Geraldo, nullatenus quivit. Qui celibem vitam
semper ducens, cum sepe ad copulam suaderetur
amore filiorum, respondebat sanctus Geraldus: Utile
est, inquit, mori sine filiis, quam relinquere malos
heredes. Erat etiam Ademarus comes Pictavinus
amator Ecclesiae. Cumque prolem nec ipse haberet,
una cum uxore sua Santia de futuro seculo prospiciens
sibi, concessit quaedam ex jure proprio ecclesiis
Christi predia, sancto Carrofo quidem