PL 141, col. 46

Historiae (Ademarus Cibardi), J. P. Migne

ejus Carolus, sed non potuit, quia Deus judicio suo
meliorem elegit. Nam Franci inito consilio eum
abjiciunt, et Hugonem ducem, filium Hugonis, regem
eligunt. Hac de causa episcopus montis Leudenensis
Ascelinus ebdomada majori ante pascha [( an.
991)] , in qua est cena Domini, velud Judas Christum
et ipse tradidit Carolum. Qui Aurelianis in carcere
trusus ad usque mortem, ibi genuit filios Karolum
et Ludovicum, et mortuus est; et expulsi sunt filii
ejus a Francis, profectique sunt ad imperatorem
Romanorum et habitaverunt cum eo. Sane dux
Aquitanorum Willelmus reprobans nequiciam Francorum,
Hugoni subditus esse noluit. Unde factum
est, ut Hugo, exercitu Francorum admoto, urbem
Pictavis obsidione fatigaret. Dumque frustratus recessisset,

cum Aquitanorum manu Willelmus insecutus
est eum usque Ligerim. Ubi in gravi praelio
decertantes Francorum et Aquitanorum animositates,
multo sanguine alterna cede fuso, superiores
Franci extiterunt, et sic reversi sunt. Pacem postea
Willelmus cum Hugone et filio ejus Rotberto fecit.
Et rex Hugo cogitans erga se Dei gratiam, quasi
vicem rependens, defensor clementissimus ecclesiae
Dei extitit. Nam ob hanc causam creditur progenies
Caroli reprobata, quia jam diu neglegens Dei gratiam,
ecclesiarum potius neglectrix quam erectrix
videbatur. Beati ergo Dionisii coenobium, quod jam
pristinam monasticam corruperat normam, rex
Hugo regulari honestate, sicut in Dei oculis rectum
erat, honestius restauravit per manus venerabilis

Odilonis abbatis, et alia sanctorum nonnulla monasteria
in decorem pristinae disciplinae revocavit.
Eodem tempore gravissimum bellum inter
Willelmum ducem et Gosfridum Andegavensem comitem
peractum est. Sed Gosfridus necessitatibus
actus, Willelmo duci se subdidit, seque ei in manibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.