PL 142, col. 1058
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
Evangelium praedicatur. Verumtamen ex auctoritate
sanctae Romanae Ecclesiae, postea est constitutum ut
responsoria et alleluia canantur ante sanctum
Evangelium. Iidem etiam in Toletano statuerunt
concilio [(Conc. Tolet. IV, c. 11)] ut hymnus trium
puerorum omni Dominico die, et in solemnitatibus
martyrum in pulpito decantetur: quod tamen Romani
minime faciunt nisi quater in anno, his Sabbatorum
diebus qui praetitulantur, in duodecim lectionibus.
Symbolum quoque fidei catholicae post Evangelium
recitatur, ut per sanctum Evangelium corde credatur
ad justitiam, per symbolum autem ore confessio fiat in
salutem [(Rom. X)] . Quod tamen non secundum Nicaenum
concilium, sed secundum Constantinopolitanum canimus
translatum. Concilio quoque Toletano statutum
est [(Conc. Tolet. III, c. 11)] , id omni die Dominico secundum
morem orientalium ecclesiarum decantari.
Agnus Dei, in confractione corporis Domini, a
clero et a populo Sergius papa dici constituit. Offertorium,
quod inter offerendum cantatur, quamvis a
prioris populi consuetudine in usum Christianorum
venisse dicatur, tamen quid specialiter addiderit
aperte non legimus; quemadmodum de illo angelico
hymno, Sanctus, Sanctus, Sanctus, vel de illa antiphona
quae post communionem dicitur, fateri possumus,
cum veraciter credi possit, priores sanctos silentio
obtulisse vel communicasse, quod etiam hactenus
in Sabbato S. Paschae solemus observare: quanquam
non desint qui affirment Xistum papam, supradictum
hymnum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, ad missam
addidisse. Verum in his omnibus est attendendum,
quia sicut sapientissimus papa Gregorius librum
Sacramentorum diligentissime ad veritatis lineam
correxit, ita musicae quoque modulationis harmoniam
satis utiliter composuit ac ordinavit.
CAPUT II. De gloria in excelsis.
Nunc stylus ad movendam qaaestionem sese vertat,
ad quam totus hactenus sermo habitus intendebat,
videlicet cur non liceat omni die Dominico vel natalitiis
sanctorum presbyteros illum hymnum canere,
quem nato in carne Domino angeli cecinere, dicentes: Gloria in excelsis Deo,
etc. Quod si concessum
est illum cantare in Pascha secundum praetitulationem
Missalis, non multo minus licitum puto in Nativitate
Domini, quando primum coepit audiri ab
hominibus in terris qualiter ab angelis canebatur in
coelis. Proferant contradictores in medium ubinam
sit a sanctis Patribus, vel ab ipso sanctissimo papa
Gregorio interdictum, et si ad haec respondere non
valemus, merito manus damus. Quisquis enim vult
ex sacrae Scripturae auctoritate aliquid confirmare,
debet ex prophetarum oraculis apostolorum dictis,
antiquorum Patrum conciliis, nec non et eorum
scriptis vel gestis, et, quod omnibus his majus est,
ex sancti Evangelii veritate locum ostendere, unde
velit sententiam suam corroborare. Unde solemus
dicere: Scriptum est in illo, et in illo loco; et legimus
in decretis pontificum, vel in tali concilio, in