PL 142, col. 1061
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
audivi eos hujusmodi responsum reddere, videlicet,
quod Romana Ecclesia non fuisset aliquando
ulla haereseos faece infecta, sed secundum sancti
Petri doctrinam in soliditate catholicae fidei permaneret
inconcussa: et ideo magis his necessarium
esse illud symbolum saepius cantando frequentare,
qui aliquando ulla haeresi potuerunt maculari. At
dominus imperator non antea desiit quam omnium
consensu id domino Benedicto apostolico persuasit,
ut ad publicam missam illud decantarent. Sed utrum
hanc consuetudinem servent adhuc affirmare non
possimus, quia certum non tenemus. Eo etiam
modo possunt objici multa quae post sancti Gregorii
tempora causa decoris videntur adducta [ al.,
adjecta], cum e contrario Psalmista dicat: Adjiciam
super omnem laudem tuam [(Psal. LXX)]
. Et
mirum valde videtur cum certa sit ratione discretum,
quid soli liceat episcopo, non autem presbytero:
videlicet, ut ad episcopum pertineant ordinationes
clericorum, dedicationes ecclesiarum, sacri
chrismatis confectio, ad dandum Spiritum paracletum,
sacra impositio manuum, quid aliud esse
possit in sacramentis divinis quod non sit presbyteris
commune cum episcopis, praecipue cum id
quod excellentissimum est in omnibus sacramentis,
sanctum videlicet corpus et sanguinem
Christi, quotidie sicut episcopi, ita et consecrent
presbyteri, nec sanctius sit illorum quam istorum.
Unde sanctus Hieronymus dicit de iisdem presbyteris:
Hi namque in benedictione cum episcopis
consortes sunt mysteriorum ac nulla in conficiendo
corpore Christi ac sanguine inter vos et episcopos
credenda distantia est, quia et eucharistiam pridem
per presbyteros benedictam, si necessitas exegerit,
accipere debent. Et post pauca: Nam si quis ad
injuriam revocat, ut putet non debere se accipere
eucharistiam quam presbyter benedicit, is profecto
perversus est: credens Deum duo corpora habuisse,
unum majus, aliud minus; quod episcopus conficit
majus, quod presbyteri minus; qui Christum ita
dividit, Deo injuriam facit. Super haec omnia cum
in capite libri missalis, quando presbyteri Romani Gloria in excelsis Deo
canere et non canere soleant,
legimus solummodo praetitulatum: nusquam autem
vel a beato papa Gregorio, vel aliquo sanctorum
Patrum nobis interdictum puto, quin omni die
Dominica vel in sanctorum natalitiis liceat nobis
saepe dictum hymnum canere ad augmentum laudis
divinae.
CAPUT III. De octava Pentecostes.
His ita utcunque digestis, non absimile videtur
si quid de octavis Pentecostes loquamur. Nam dum
adhuc apud Gallos essem constitutus, non modicam
super hac re quaestionem cognovi exortam in illis
regionibus, aliis affirmantibus quod sicut Dominicae
Nativitatis ac Resurrectionis, ita oporteret
celebrare et octavas Pentecostes, praecipue cum saepius
in nostris officialibus libris scriptum legamus,