PL 142, col. 1067
De rebus pertinentibus ad missae officium (Berno Augiae Divitis), J. P. Migne
tam officiorum quam et missarum. Nam viginti tres
hebdomadae computantur, ita concordes, ut aliquando
omnis cantus videlicet antiphonarum, quae dicuntur
introitus, gradualium, offertoriorum, communionum,
cum lectionibus apostolicis et evangelicis ita conveniant,
ut velut quoddam organum distantis inter se
vocis concordem symphoniam reddant. Ut enim
exempli gratia pauca ex plurimis proferamus, primam
Dominicam post octavam Pentecostes intendamus,
ubi introitus ita incipit: Domine, in tua misericordia
speravi [(Psal. XII)]
, et responsorium: Ego
dixi, Domine [(Psal. XXX)]
, et vers. Beatus qui intelligit
super egenum [(Psal. XLI)]
. Offerenda quoque: Intende voci orationis meae
[(Psal. V)]
. Nonne suis
vocibus videtur tibi, prophetam in voce pauperis
Lazari vel in persona sanctae Ecclesiae, hoc
quidem tempore pauperis et afflictae, ad Deum proclamare
ut in hac convalle lacrymarum dignetur
misereri membrorum suorum? Et quid ipso die
lectio Joannis, nisi tota charitatis melle redundat,
dum dicit: Deus charitas est, et qui manet in charitate,
in Deo manet, et Deus in eo [(I Joan. IV)]
? Et paulo
superius: Deus dilexit nos, et nos debemus invicem
diligere [(Ibid.)]
. Quid autem sanctum Evangelium
sonat, nisi ut ad misericordiae opera nos provocet,
quando pauperis Lazari patientiam in sinu Abrahae
remuneratam et divitis superbi avaritiam ostendit
damnatam [(Luc. XVI)] ? Pro hujusmodi re sacerdos
illum deprecatur qui est in se sperantium fortitudo,
ut adsit invocationibus nostris propitius: et quia
sine illo nihil potest nostra mortalis infirmitas, sicut
nec Lazari sine ejus adjutorio potuit, praestet nobis
auxilium gratiae suae ut in exsequendis mandatis
ejus illum diligendo ex toto corde, et ex tota anima,
et ex omnibus viribus, et proximum nostrum sicut
nosmetipsos, et voluntate illi et actione placeamus,
ut quandoque post hujus vitae terminum in sinu
Abrahae recepti, unusquisque nostrum laeto cordis
jubilo cantare possit cum Lazaro: Narrabo omnia
mirabilia tua, laetabor et exsultabo in te; psallam nomini
tuo, Altissime [(Psal. IX)]
. Et in hunc modum
per viginti tres hebdomadas, si illa missa superius
dicta, tertio loco praetermittitur aut omnia cum omnibus,
aut aliqua cum aliquibus, maxime autem, si
diligenter inspicitur, missae concordant cum evangelicis
lectionibus. Et ne multiplex sermo lectori
fastidium gignat, praetermissis plurimis, pauca
adhuc dicamus sub exemplis. Qualiter illa evangelica
lectio, qua Dominus Petro praedicit: Noli timere,
ex hoc jam homines eris capiens: et ille subductis ad
terram navibus, cum sociis suis secutus est illum [(Luc. V)]
,
congruat orationi missae, non est laboriosum
investigare, quae hujusmodi componitur prece: Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti,
infunde cordibus nostris tui amoris affectum, ut te in
omnibus et super omnia diligentes promissiones tuas,
quae omne desiderium superant, consequamur.
Ut haec
omnia cum apostolis mereamur consequi, hortatur
nos Petrus in lectione omnes unanimes in oratione