PL 142, col. 1276

Acta (Synodus Atrebatensis), J. P. Migne

tenere dicitis, et his contraria praedicatis. Nam
et evangelista refert quia « Jesus venit et discipuli
ejus in Judaeam, et ibi demorabatur cum eis, et
baptizabat [(Joan. III)] . » Qui baptismi sacramentum
et regenerationis potentiam sanxit, quando de latere
ejus profluerunt sanguis redemptionis et aqua baptismatis.
Unde Joannes apostolus: « Tres sunt,
inquit, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua,
et sanguis [(I Joan. V)] . » Petrus vero, cui primatum
Ecclesiae Dominus contulerat, dum credentium numerum
promissus sancti Spiritus replevit adventus,
tria millia hominum sua praedicatione conversorum
aqua baptismatis consecravit, sicut Lucas testatur,
dicens: « His auditis compuncti sunt corde, et dixerunt
ad Petrum et reliquos apostolos: Quid faciemus,

viri fratres? Petrus vero ad illos: Poenitentiam,
inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in
nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum, et
accipietis Spiritum sanctum [(Act. II)] . » Aliis etiam
pluribus verbis exhortabatur eos dicens: « Salvamini
a generatione ista prava [(Ibid.)] . » Qui ergo
receperunt sermonem ejus baptizati sunt, et appositae
sunt animae in illa die circiter tria millia. Paulus
etiam, cujus vos doctrinam tenere profitemini,
divinae injuriae poenis affectus, ab Anania baptizatus
est; qui et ipse postmodum Crispum et Caium et
Stephanae domum se baptizasse dicit. Philippus etiam
Eunuchum Candacis reginae, ab Jerusalem redeuntem,
in aqua baptizavit, sicut Liber Apostolicus indicat [(Act. VIII)] .
Quam ab apostolis traditionem catholica

adhuc servat Ecclesia.
Unde colligitur quia, quamlibet juste et innocenter
quis videatur vivere, salvari tamen absque divini
fontis lavacro non possit. Verum utcunque originalis
culpae, aut propriae actionis reatu teneatur astrictus,
tamen fonte renatus, mundus, et totius peccati sorde
purgatus, adeo innovatur ut, qui filius diaboli in
fonte descenderat, filius Dei renatus ascendat; qui
filius praevaricationis descenderat, filius reconciliationis
ascendat. Et, ut cuncta colligam, qualem
primum hominem ex virginea terrae massa finxit
sapientia Creantis, talem etiam hunc ex purificato
fontis utero produxit clementia Redemptoris. Quod
contra infideles garrire solent, dicentes primum
hominem, si non peccasset, immortalitatis munere

donatum; istum vero, quamlibet juste et innocenter
vivat, nequaquam tamen posse mortis
vitare jacturam, et ideo multum repugnare
a vero, ut qualis ille fuerat factus a Conditore,
talis et hic regeneretur ex fonte. Quam eorum
repugnantiam facile est inflecti ad consequentiam,
si quis divinae pietatis consilium considerare
potuerit. Nam ex uno eodemque fonte divinae rationis
descendit, et quod illum immortalem mirabiliter
creaverat, et quod istum morte obnoxium misericorditer
reformaverat. Porro facile fuerat istum immortalitatis
gloria donari tanquam et illum, si fuisset
in consilio Creantis. Sed quia, dum illum libera
voluntas et mortalitatis securitas decepit, per praevaricationis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.