PL 142, col. 1329
De corpore et sanguine Christi contra Berengarium (Hugo Lingonensis), J. P. Mign
longe sis a testibus tuis Ambrosio scilicet et Augustino,
a te quidem appellatis, sed ipsis non
ita testantibus, probare paratus sum, cum eos
per eosdem tuis assertionibus videam refragari,
eisque maxime quibus te per eos auctorizas. Ipsi
enim vere liberi, ab errore non quasi velamen
habentes malitiae in suis significantibus sonis,
hoc coeleste convivium nulli comparant, nulli simile
dicunt; sed sicut alter eorum dicit Deum
suis vocibus, et non alienis assertionibus aestimandum,
per cujus distribuendum verbum, ex edibili
sacramento carnis et sanguinis efficientiam de
spirituali secreto procedere, nec ipsam carnem
aliam, nec ipsum alium sanguinem, quam unde incarnatus
apparuit plane, et simpliciter crediderim,
sicut semel accipiens formam servi, sicut pro nobis
quotidie hanc in se suscipiens creaturam, faciens
suum corpus occulta quadam recreando potentia;
sicut dicit beatus Augustinus in libro quarto [ al., tertio]
de Trinitate [(lib. III de Trinit., c. 4, t. III)] ; ubi Paulum
apostolum Christum significando praedicasse
commemorat. « Corpus, inquit, Christi et sanguinem
dicimus, sed illud tantum quod fructibus
terrae acceptum et prece mystica consecratum, rite
sumimus ad salutem spiritualem, in memoriam pro
nobis Dominicae passionis, operante invisibiliter Spiritu
Dei; » sicut scriptum est in libro Sapientiae. Creatura,
inquit, Factori deserviens extenditur in
tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum
his qui in te confidant. Propter quod et tunc
in omnia se transfigurans omnium nutrici gratiae tuae
deserviebat ad voluntatem horum qui te desiderabant [(Sap. XVI)]
.
Quod exemplum, licet ab alienis assumptionibus
vel conversionibus, aptum sit, sicut cum
formae visibiles ab incorporeis assumuntur, vel cum
rerum conversiones fiunt, sicut aquae verae in vinum
verum. Huic maxime [ al., tamen maxime] convenit
sacramento, in quo panis et vini creatura Deo sic
deservire probatur ut perseverantiam quam exhibuerat
naturae, invisibili celeritate permutet, et se
in omnia transfigurans, hoc est in eum, in quo omnia
sunt, aut qui omnium est homo Christus. Corpus
ejus ipso Recreatore [ al., Creatore] fiat, quod extendatur
in tormentum judicii adversus injustos, hoc
est in eos qui indigne suscipiunt, et lene ad ipsos
sit, qui in virtute et veritate mysterii sibi vitam
invenire confidunt.
Per hoc autem quod dicit ad voluntatem horum
qui te desiderabant, doceri oportet eos qui vitae sacramenta
desidiose et ignoranter accipiunt. Ac per
hoc non ei corporantur, in quem ipsa transeunt sacramenta. Sedens quidem,
sicut in Salomone legimus ad mensam potentis, scito quoniam talia oportet
te praeparare.
Quod exponens sanctus Augustinus
dicit [(tract. 84 in Evang. Joan.)] : « Quae est mensa
magna, nisi unde accipimus corpus Christi et sanguinem?
Quid est scito quoniam talia te oportet
praeparare, nisi quod beatus Joannes exponit? » Sicut
Christus pro nobis animam posuit, sic et nos debemus