PL 142, col. 564
Commentarius in orationem Dominicam symbolum Apostolorum et fidem Athanasii (Bru
Filium, nunquam habuisset nomen Patris,
similiter et Spiritus sanctus non a se, sed alicujus
Spiritus est. Est et aliud vocabulum, ubi Spiritus
sanctus relative dicitur, scilicet donum, dicitur enim
donum donatoris, et donator doni. Donatorem dico esse
Patrem, donum vero Spiritum sanctum, donum vero
refertur ad donatorem et donator ad donum. Ecce
qua ratione Spiritus sanctus relative dicitur.
15 Ita Deus Pater: Deus Filius: Deus et Spiritus sanctus.
Deus proprium nomen est Trinitatis, pertinens ad
Patrem et Filium et Spiritum sanctum, translatum
ex Graeca appellatione. Nam Deus Graece theos dicitur,
id est timor. Unde tractus est Deus, quod
eum colentibus sit timor. Proprium vero nomen est
Patris, quia solus est Pater; et proprium nomen
est Filii, quia solus Filius est a solo Patre; et proprium
nomen est Spiritus sancti, quia ab utroque
procedit. Deus est Pater, quia ipse est fons et origo
deitatis; similiter et Filius Deus est, et hoc non a
semetipso, q uia non est a se, sed a solo Patre est
genitus; pari modo et Spiritus sanctus, non a se est
Deus, sed a Patre et Filio procedens est.
16 Et tamen non tres dii: Sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius: Dominus Spiritus sanctus. Et tamen non tres Domini: Sed unus est dominus.
Sicut scriptum est: Audi Israel, Dominus Deus
tuus unus est [(Deut. VI)] . Dominus dicitur Pater a
dominatione, eo quod creaturam suam regnat atque
gubern et, sim iliter et Filius et Spiritus sanctus.
17 Quia sicut singillatim unamquamque personam: Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur.
Quia sicut singillatim, id est sicut distincte vel
separatim unamquamque personam dico Deum et
Dominum, quia si me interrogaveris quid est Pater,
ego respondeo, Deus et Dominus; similiter si interrogaveris,
quid est Filius, ego dico, Deus et Dominus;
et si dicis quid est Spiritus sanctus, ego respondeo,
Deus et Dominus, et tamen in his tribus
personis, non tres Deos, nec tres Dominos, sed in
tribus, sicut jam supra dictum est, unum Deum et
Dominum confiteor.
18 Ita tres Deos aut Dominos dicere: Catholica religione prohibemur.
Prohibemur, id est vetamur.
19 Pater a nullo est factus, Nec creatus nec genitus.
Pater a nullo est factus quia ipse est omnium
factor, nec creatus sed creator, nec genitus sed genitor,
Pater enim Graece, Latine genitor dicitur.
20 Filius a Patre solo est: Non factus, nec creatus sed genitus.
Filius a Patre solo est, non factus, quia ipse est
omnium factor simul cum Patre, nec creatus, quia
ipse est omnium creator, sed genitus, solus a solo