PL 142, col. 60

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

veritas non est in ore eorum, verum etiam sepulcrum,
etc.
11 Sepulcrum patens est guttur eorum. Linguis suis dolose agebant; Judica illos, Deus.
C Sepulcrum mortui, est guttur mentientis,
quia sicut de sepulcro fetor malus, ita de ore haeretici
prava doctrina profertur. Patens, si clausum
esset, minus feteret; si tacuisset, minus nocuisset.
Agebant dolose linguis, quia malitiam non solum in
lingua sed etiam in actu ostendebant, non autem
optavit Ecclesia voto maledictionis, sed futura praedixit.
H Judica illos, Deus, ut sentiant te judicem,
qui te patrem sentire nolunt: qui judicaturus es in
fine, judica etiam nunc, ut sciant te res humanas

respicere.
12 Occidant a cogitationibus suis: secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos; Quoniam irritaverunt te, Domine.
C Decidere proprie dicitur, qui spei suae amissione
fraudatur, decidant igitur inimici, ne impietates
impietatibus augeant. H Expelle eos, ab impietatibus
suis, vel ab Ecclesia. C Quia tantum peccator
ab illa longius redditur, quantum numeroso
crimine dilatatur. Irritaverunt aegroti mali, medicum
bonum, id est Christum, quia remedia suae salutis
respuerunt.
13 At laetentur omnes qui sperant in te; In aeternum exsultabunt et habitabis in eis.
C Laetentur et exsultabunt in aeternum, sperantes

in Domino, quoniam videntur et impii in hoc saeculo
gaudere, soli autem justi in futuro saeculo gaudebunt.
H Felices sunt, qui merentur tabernacula esse
Christi. A Laetentur igitur nunc, qui in isto saeculo
sperant in Domino, quoniam post mortem in aeternum
exsultabunt.
14 At gloriabuntur in te ÷ omnes .. qui diligunt nomen tuum, Quoniam tu benedices justo.
C Gloriabuntur omnes, significat in illa patria
esse felices, qui Domini visione fruuntur. Benedices
justo, ne quis putet praemissa praemia gaudiorum,
sibi suis meritis esse attributa, sed a benedictione
Domini fieri accipienda. A Gloriabuntur igitur tunc

qui hic diligunt, quoniam ad fruendum habebunt
quod diligunt, quae est haereditas aeterna, de qua
psalmus intitulatur.
15 Domine Ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti eos.
C Proteget nos Dominus scuto bonae voluntatis,
cum nos ditabit ineffabilibus muneribus, et ad regna
perpetua ad coronandum perducet. A Bona itaque
Dei voluntas et misericordia in praesenti nobis est
ut scutum protegens; in futuro, ut corona. C Dicit
vero bonae, non justae, voluntatis, ostendens
sola Dei bonitate, non nostra justitia, nos salvari.
ORATIO EX PSAL. V.
Pie Domine, qui attriti cordis gemitum, priusquam
proferatur, intelligis: effice nos, quaesumus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.