PL 142, col. 62

Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne

Convertere, Domine, et eripe animam meam; Salvum me fac propter misericordiam tuam.
C Cum dicit: Convertere, vindictae relaxatio postulatur,
ut non exigat a nobis debitas ultiones.
Eripe: ab imminenti supplicio. Salvum se petit fieri,
non secundum sua merita, sed propter misericordiam
divinam, in qua dum fixa spes ponitur venia
facilius impetratur.
5 Quoniam non est in morte qui memor sit tui; In inferno ÷ autem .. quis confitebitur tibi?
C Bene perfidos dicimus esse immemores Dei, qui
nullam fiduciam confessionis habent. H Est igitur
mors: peccatum mortale, infernus; caecitas desperationis.
C Vel post mortem temporalem non est
confessio ad veniam, quantominus in inferno: ideo

addidit: Quis confitebitur tibi? subauditur: ad veniam
in inferno, ubi nulla remissio invenitur.
6 Laboravi in gemitu meo; Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis meis stratum meum rigabo.
C Gemitus est enim dictus geminatus luctus, cum
malorum nostrorum reminiscimur, et futurae poenae
timore terremur. Lectum: delectationem corporis
dicit, quam potest homo lacrymis lavare: si eum
contingat coelesti inspiratione deflere. Stratum: significat
cumulum peccatorum, quod ideo homo lacrymis
rigat, ut eodem saluberrimo imbre peccata
deleantur. Lectus autem ab electis ac mollibus herbis
dictus est, supra quas antiquitus quiescentium
corpora remittebantur in somnum. Rigare uberius

aliquid significat quam lavare: qui quotidie lacrymis
stratum rigat, non potest in cogitatione ejus, libidinum
pompa subripere.
7 Turbatus est a furore oculus meus; Inveteravi inter omnes inimicos meos.
C Oculus dictus quasi ocior lux, quod cito intenta
respiciat, sive quae palpebris occulentibus probatur
occultus. Unde hic: Oculum cordis dicit turbatum,
id est, H totum principale cordis mei contremuit. Inveteravi,
id est, C in veteris hominis Adae antiquitate
permansi. Inter inimicos, id est, inter spiritus
diabolicos, sive inter nostra peccata, quae ideo inimica,
quia nostras animas ad tartara deducunt, et
ad hoc feraliter blandiuntur.
8 Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem;
Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
C Petit propheta a se recedere societatem malorum,
ut securius possit suo Domino servire, ut quae
malorum collegio peccaverat, fugatis a se talibus,
mandatis Domini devotissimus appareret. Eo quoque
modo se probat ad plenam correctionem venisse,
quia se voluit a malorum societate dividere: unde
sequitur: Exaudivit Dominus.
9 Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit
C Deprecatio est: cum pietate frequens oratio, et
deprecatio sola est: quae nimia decet, et importuna
conciliat. Nec vacat quae in una postulatione, ter Dominum
dicit praestitisse quod petiit: scilicet ut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.