PL 142, col. 64
Expositio Psalmorum (Bruno Herbipolensis), J. P. Migne
qui nullam iniquitatem perpetravit, et ad David
qui Sauli bis in manu ejus cadenti, nulla mala reddidit.
4 Si reddidi retribuentibus mihi mala; Decidam merito ab inimicis meis inanis.
C Nemo enim retribuit, nisi qui aliquid ante percepit.
Sed iste vir Deo plenus et patientiae virtute
firmissimus et benevolus petit, ut si malum pro malo
reddiderit, decidat ab inimicis inanis, id est, vacuatus
sit fructu magnae mansuetudinis. Et non solum
hoc, verum etiam (quod gravius est) si reddidi, etc.,
persequatur.
5 Persequatur inimicus animam meam et comprehendat: et conculcet in terra vitam meam, Et gloriam meam in pulverem deducat. Diapsalma.
C Inimicum, diabolum dicit, qui animas quas
comprehendit conterit, quia homines corpus solum
persequi possunt, sed diabolus etiam animam, quod
plus est. Ac si dixisset, Si inimicis mala reddidi,
quod tu prohibuisti, deducat honorem suscepti hominis
(qui ad imaginem Dei constat factus) in illum
pulverem, quem projicit ventus a facie terrae, id
est, quasi in nihilum redigat.
6 ÷ Ex .. surge, Domine, in ira tua, Et exaltare in finibus inimicorum meorum.
C Consurgat Dominus in ira, qui non habet
iram, id est in vindictam. H Verum haec vindicta
quae dicitur ira, in diabolum potius debet averti, qui
toties punitur, quoties sibi peccator eripitur, ut sic
inimici illum sentiant per vindictam, quem noluerunt
per beneficia. C Exaltatur Deus, quando conversis
peccatoribus confessio laudis offertur Christo;
et hoc: In finibus, id est possessione diaboli,
in qua utique exaltatur Christus, dum a conversis
laudatur.
7 * Et: exsurge ÷, Domine Deus meus .. in praecepto quod mandasti, Et synagoga populorum circumdabit te.
C Mandavit Dominus in praecepto, hoc est, in
Evangelio discipulis: tertia die resurgam, praecedam
vos in Galileam, dixit vero propter certitudinem
prophetiae praeteritum pro futuro. Synagoga, hic collectionem
signat reproborum, quae Christum circumdabat,
non credendo, propter rebelles Judaeos qui
Christum persequebantur. H Vel Synagoga, populum
fidelium significat, qui credendo, Christum post resurrectionem
circumdederunt.
8 Et propter hanc in altum regredere; Dominus judicat populos.
C Propter hanc, id est Synagogam, in qua habitare
Christus non potuit propter infidelitatem. Regredi
enim est, unde veneris iterata via reverti.
Cum dicit, judicat populos, omnipotentis Patris
majestas ostenditur.
9 Judica me, Domine, secundum justitiam meam, Et secundum innocentiam meam super me.
C Cum ponitur, judica me, humilitas Christi humanitatis
exprimitur, quae de Mariae utero assumpta