PL 142, col. 645

Historiae sui temporis (Rodulfus Glaber), J. P. Migne

in Galliis, utrorumque ordinum viri, quorum vita et
operatio queunt posteris imitabilia informare exempla.
Regnantibus quoque duobus Christianissimis
regibus, Henrico scilicet Saxonum rege et Roberto
Francorum, etsi ab exteris nationibus illorum quieverunt
patriae, creberrime tamen praeliis fatigatae
sunt intestinis. Sicut enim aliquando perfidis honor
exhibetur ex timore, ita bonis infertur pro sua reverentia
timor. Nam cum ab omni Romanorum populo,
intercedente papa Benedicto, viro sanctissimo,
Henricus adscisceretur in imperium Longobardorum,
gens consueta fraude dissensit, sibique regem
Arduinum quemdam unguentes instituerunt. Sed
licet diu multumque renitentes, postea tamen cum
caede suorum maxima imperialibus semet subdidere

praeceptis. Qui veniens Papiam, ab eisdem Longobardis
miri operis palatium sibi construi fecit. Potitoque
decenter imperio, accepit in regno suo conjugem,
filiam scilicet Sigefredi Saxonum ducis. Ex
qua etiam cernens non posse suscipere liberos, non
eam propter hoc dimisit; sed omne patrimonium,
quod liberis debebatur, Christi Ecclesiae contulit.
Aedificavit quoque monasterium in Saxoniae loco,
qui dicitur Bavoberch, id est, Bavonis mons. Lingua
enim Theutonica Berch mons appellatur. Quod
etiam monasterium, donis innumerabilibus locupletatum
a pontifice Romano, supradicto scilicet Benedicto,
in honore apostolorum principis dedicari
fecit; atque, ejusdem pontificis usus consilio, eamdem
Ecclesiam in episcopalem sublimavit sedem;

constitutoque in ea episcopo, amplissimorum fundorum
reditibus esse fecit locupletem.
CAPUT PRIMUM. De Stephano rege Ungrorum, et bellis Beneventanorum.
Ipso igitur tempore Ungrorum gens, quae erat
circa Danubium, cum suo rege ad fidem Christi
conversa est. Quorum regi Stephano ex baptismate
vocato, decenterque Christianissimo, dedit memoratus
imperator Henricus germanam in uxorem.
Tunc temporis coeperunt pene universi qui de Italia
et Galliis ad sepulcrum Domini Hierosolymis ire cupiebant,
consuetum iter, quod erat per fretum maris,
omittere, atque per hujus regionis patriam transitum
habere. Ille vero tutissimam omnibus constituit

viam; excipiebat ut fratres quoscunque videbat, dabatque
illis immensa munera. Cujus rei gratia provocata
innumerabilis multitudo, tam nobilium quam
vulgi populi, Hierosolymam abierunt. Tunc etiam
imperator Basilius sancti imperii Constantinopolitani
praecepit cuidam satrapae suo, illi qui cognominatur
Cataponti, eo scilicet quod juxta mare inhabitet,
ut a transmarinis civitatibus, quae Romano
debentur imperio, veniens tributa exigeret. Qui libenter
annuens misit Graecorum classem ad res Italicas
sublaturas. Hoc vero pertentatum est per duorum
annorum spatium; non parva etiam pars subjugata
est a Graecis Beneventanae provinciae. Contigit
autem ipso in tempore, ut quidam Normannorum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.