PL 142, col. 902
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
Justitia est, ut volunt philosophi, quae suum
cuique tribuit, alienum non vindicat, utilitatem
propriam negligit, ut communem aequitatem custodiat.
Haec omnia in illo non mediocriter, sed profuse
noveris reluxisse. Omnibus enim aetatibus,
personis, et conditionibus, prout justitiae fuit, debitum
honorem exhibuit; et omnibus ita se gratum
praebuit, ut non aliter quam angelus, si ita dicendum
est, imo quia ita dicendum est, cunctis charus
exstiterit. Principibus et potestatibus Christianis
secundum apostolicam sententiam in nullo restitit,
sed ita amicabilem et officiosum se reddidit, ut
tanquam alter Joseph ab omnibus amaretur et
celebriter veneraretur. Concurrat in hunc amorem
Rotbertus rex Francorum; accedat Adeleida mater
Ottonum; veniat Henricus imperator Romanorum;
intersint Conradus et Henricus, videlicet pater et
filius, Caesares et ipsi nobiles invicti: quorum omnium
amicitiis, officiis et imperialibus muneribus
ita magnificatus est, ut sibi et illis cor unum et
anima fuerit. Quid etiam Stephanus rex Hungrorum,
sive Sancius rex Hesperidum populorum, qui
quamvis eum praesentialiter non viderint, tamen ad
famam sanctitatis ejus intercurrentibus legatis et
reciprocis litteris, astrinxerunt illum sibi beneficiis
et copiosis muneribus, commendantes se humiliter
orationibus illius et suffragiis. Fuit etiam in
remotis partibus occidentalium alter Sancius, Pampulanorum
episcopus, qui ita sibi in amicitiis adhaesit
et copiosis muneribus deservivit, ut ad eum
etiam de tam longinquis regionibus veniret, et monachum
se ab eo fieri decerneret. Quem intantum
dulcis memoriae Odilo dilexit, ut etiam moriens de
eo mentionem faceret, et post mortem suam ad
eum visitandum, cum exuviis vestimentorum suorum
duos fratres mitteret, qui illi finem vitae suae
nuntiarent, et antiquam amicitiam sibi mortuo
conciliarent, et rursum eamdem viventibus renovarent.
Non praetereundi sunt etiam illi Domini
sacerdotes et apostolici viri, Silvester, Benedictus,
Joannes, et in ultimis piae memoriae Clemens, quorum
gratiam ita promeruit, ut tanquam ex fratribus unus
exstiterit. Quae enim persona undecunque locorum
non cuperet habere Odilonem tanquam alterum
Salomonem amicum et patrem, et pro se apud Deum
intercessorem? Gaudebat Italia cum Odilonis aderat
praesentia, et praecipue familiaris sibi Papia, cujus
prece et industria, temporibus Henrici et Conradi
imperatorum liberata est ab excidio gladii et periculo
incendii. Laetabatur etiam urbs Roma, mundi
domina, tanti viri conturbernio, frequentata saepius
sanctorum apostolorum amore et desiderio. Officiales
etiam et clerici, sive monachi, ita sibi applaudebant
venienti, ut tanquam de suis charissimum
fratrem haberent amore vehementi. Haec ideo in