PL 142, col. 907
Vita S. Odilonis (Jotsaldus), J. P. Migne
domesticis et extraneis ipsa sancta anima sustinuit;
et praeter has, quam duras corporis poenas in jejuniis,
in vigiliis, in orationibus ipse sibi adscivit, et,
quod jam libere dicendum est post navigantis felicitatem,
quibusdam vinculis et nexibus ferreis, solo
Deo teste, membra sua ita damnaverat, ut vix humana
caro hoc tolerare potuerit. Cilicium ei semper
asperrimum interius adhaerebat, desuper vero
mediocri et communi veste indutus apparebat. Multiplices
etiam et diversos labores sustinuit pro pace
Ecclesiarum, pro statu suorum locorum, pro utilitate
proximorum et propriis periculis quaesivit tranquillitatem
universorum. Scis et tu misericors et miserator
hominum, Jesu Christe, ad comprobandam
ejus patientiam quam gravissimos dolores et acerbos
cruciatus dederis sibi in occulto: et tamen in
his invictum tenuit animum, tanquam bona terra
fructum reddens in patientia, dicens se majora
mereri quam patiebatur supplicia. Animarum redemptor,
Domine, qui ad hoc percutis ut sanes, ad
hoc mortificas ut vivifices, secundum multitudinem
illius praeteritorum dolorum, succedant sibi consolationes
tuarum sanitatum et laetitia coelestium
gaudiorum.
CAP. XIII.-- De temperantia et renovatione suorum locorum.
Temperantia, quae ultima in catalogo propositarum
virtutum est, in sui definitione modum et ordinem servat
eorum quae dicenda sunt, vel agenda. In quo virtutis
officio tantum valuit, ut in omnibus actionibus et
imperiis modum teneret, ordinem servaret, et discretus
mirabiliter existeret. Jejunia in aurigae modum,
secundum beatum Hieronymum, pro lassitudine et
viribus corporis moderabatur; et sic apposita quaeque
libabat, ut et superstitionem fugeret, et continentiam
reservaret. Cultus ipse nec munditiis, nec
sordibus notabilis erat. Gravitatem morum hilaritate
frontis temperabat. In corrigendis vitiis pro
modo et tempore severus, in remittendis gratiosus,
et in utroque aequa lance libratus. Hae
vero quas proposuimus in eo relucebant virtutes,
et in has concurrebant caeterae omnes. Tota
enim cerneres in illo exempla virtutum. Ita in singulis
eminebat, quasi caeteras non haberet; ita
omnes retinebat, ut nulla deesset; ita etiam affabilem
se et benevolum subjectis exhibebat, ut
magis vellet diligi quam timeri, magis prodesse
quam praeesse. Quis unquam de hoc viro quod
displiceret audivit? quis audivit ut crederet? quis
credidit ut non magis se ipsum malignitatis et infamiae
denotaret? Ipse enim sibi auctoritatem dabat,
qui in omnibus suis actibus vel actionibus